1 Samuel 11:5-11
(Vulgate)
5
Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
6 Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hæc, et iratus est furor ejus nimis.
7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
8 Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.
9 Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui lætati sunt.
10 Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

Références croisées
11:5 1S 9:1, 1R 19:19, Ps 78:71, Gn 21:17, Jg 18:23, Es 22:1Réciproques : 1S 6:14, 1S 21:7
11:6 1S 10:10, 1S 16:13, Jg 3:10, Jg 6:34, Jg 11:29, Jg 13:25, Jg 14:6, Ex 32:19, Nb 12:3, Mc 3:5, Ep 4:26
Réciproques : Jg 11:5, Jg 14:19, 1S 16:14, 1S 20:13, Ps 36:3
11:7 Jg 19:29, Jg 19:29, Jg 21:5-11, Gn 35:5, 2Ch 14:14, 2Ch 17:10, Jg 20:1
Réciproques : Jg 11:5, Jg 21:10, Esd 10:8
11:8 Jg 1:4-5, 1S 13:15, 1S 15:4, 2S 24:9, 2Ch 17:12-19
Réciproques : Jg 20:1, Jg 20:17, 2R 3:6
11:9 Ps 18:17
Réciproques : Js 10:9, Js 11:6, 2R 7:1, Pr 27:17
11:10 1S 11:2-3
Réciproques : Pr 27:17
11:11 Gn 22:14, Ps 46:1, Jg 7:16, Jg 9:43, Ex 14:24, 1S 11:2, Jg 1:7, Mt 7:2, Jc 2:13, 1S 30:17-18, Jg 4:16
Réciproques : 1S 13:17, 1S 14:36, 1S 14:47, 1S 25:34, Mc 6:48