Lueur.org - Un éclairage sur la foi
2 Rois 10:15-28
(Vulgate)
   15 Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum : Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo ? Et ait Jonadab : Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum :
   16 dixitque ad eum : Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo
   17 duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.
   18 Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos : Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
   19 Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me : nullus sit qui non veniat : sacrificium enim grande est mihi Baal : quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
   20 Et dixit : Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque,
   21 et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal : non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal : et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum.
   22 Dixitque his qui erant super vestes : Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.
   23 Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal : Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli.
   24 Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta : Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis : Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.
   25 Factum est autem, cum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis : Ingredimini, et percutite eos : nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces : et ierunt in civitatem templi Baal,
   26 et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt,
   27 et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.
   28 Delevit itaque Jehu Baal de Israël :

Références croisées

10:15 2R 10:13, 2R 9:21, Jr 35:6, Jr 35:8, Jr 35:14-19, 1Ch 2:55, Gn 31:55, Gn 47:7, Gn 47:10, 1Ch 12:17-18, Jn 21:15-17, Ga 4:12, Esd 10:19, Ez 17:18, Ga 2:9, Ac 8:31
Réciproques : 1R 20:33, 2R 10:23, Ps 94:16, Jr 35:2, Lm 5:6
10:16 2R 10:31, 2R 9:7-9, Nb 23:4, Nb 24:13-16, 1R 19:10, 1R 19:14, 1R 19:17, Pr 27:2, Ez 33:31, Mt 6:2, Mt 6:5, Rm 10:2
Réciproques : 2S 21:2, 2R 9:20, Jr 35:2, Jr 35:6, Os 8:2, Mt 6:1, Mt 20:14, Mt 23:5, Lc 9:54, Lc 18:12, Ac 8:31, Ph 3:6, Jc 3:14
10:17 2R 10:11, 2R 9:8, 2Ch 22:8, Ps 109:8-9, Ml 4:1, 2R 10:10, 2R 9:25-26, 1R 21:21
Réciproques : Jg 9:5, Os 1:4
10:18 2R 3:2, 1R 16:31-32, 1R 18:19, 1R 18:22, 1R 18:40, Jb 13:7, Rm 3:8, Ph 4:8
Réciproques : 2R 10:19, 2R 17:16, 2R 21:3, Mt 2:8
10:19 2R 3:13, 1R 22:6, 2R 10:21, 2R 10:11, 2R 10:18, Jb 13:7, Pr 29:5, 2Co 4:2, 2Co 11:3, 2Co 11:13-15, 2Co 12:16-18, 1Th 2:3
Réciproques : Gn 27:35, Mt 2:8, Lc 16:8, Rm 11:4
10:20 1R 18:19-20, 1R 21:12, Jl 1:14
Réciproques : Ex 32:5, Lv 23:2, Nb 22:22, 2R 3:3, Jl 2:15, Rm 11:4
10:21 Jl 3:2, Jl 3:11-14, Ap 16:16, 1R 16:32, Jg 16:27
Réciproques : 2R 10:19
10:22 Ex 28:2, Mt 22:11-12
Réciproques : 2R 22:14, So 1:8
10:23 2R 10:15, Mt 13:30, Mt 13:41, Mt 25:32-33
Réciproques : 2S 3:6
10:24 1R 20:30-42
Réciproques : 1R 20:39, Ez 9:1
10:25 Ex 32:27, Dt 13:6-11, Ez 9:5-7, Ez 22:21-22, Ap 16:6-7
Réciproques : 1R 18:40, 2R 23:20, 2Ch 23:14, 2Ch 23:17
10:26 1R 14:23, 2R 19:18, 2S 5:21
Réciproques : 1R 16:32, 2R 3:2, 2R 11:18, 2Ch 28:2, 2Ch 34:4
10:27 2R 18:4, 2R 23:7-14, Lv 26:30, Dt 7:5, Dt 7:25, 1R 16:32, 2Ch 34:3-7, Esd 6:11, Dn 2:5, Dn 3:29
Réciproques : Lv 14:45, 2R 23:6, 2Ch 34:4, Mt 15:17
10:28 Réciproques : Os 2:13

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.