Lueur.org - Un éclairage sur la foi
2 Rois 17-20
(Vulgate)
   1 Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.
   2 Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.
   3 Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
   4 Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Ægypti ne præstaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
   5 Pervagatusque est omnem terram : et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
   6 Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios : posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
   7 Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.
   8 Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.
   9 Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum : et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
   10 Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum :
   11 et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum : feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
   12 Et coluerunt immunditias de quibus præcepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
   13 Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens : Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
   14 Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
   15 Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos : secutique sunt vanitates, et vane egerunt : et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
   16 Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui : feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli : servieruntque Baal,
   17 et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem : et divinationibus inserviebant, et auguriis : et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
   18 Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.
   19 Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui : verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat.
   20 Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua :
   21 ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat : separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
   22 Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quæ fecerat : et non recesserunt ab eis,
   23 usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum : translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
   24 Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim : et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël : qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
   25 Cumque ibi habitare cœpissent, non timebant Dominum : et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
   26 Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum : Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant legitima Dei terræ : et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ.
   27 Præcepit autem rex Assyriorum, dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis : et doceat eos legitima Dei terræ.
   28 Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
   29 Et unaquæque gens fabricata est deum suum : posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
   30 Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth : viri autem Cuthæi fecerunt Nergel : et viri de Emath fecerunt Asima.
   31 Porro Hevæi fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
   32 et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
   33 Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
   34 Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum : non timent Dominum, neque custodiunt cæremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël :
   35 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens : Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis :
   36 sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
   37 Cæremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus : et non timeatis deos alienos.
   38 Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci : nec colatis deos alienos,
   39 sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
   40 Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
   41 Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes : nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem.

2 Rois 18

   1 Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.
   2 Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abi filia Zachariæ.
   3 Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus.
   4 Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses : siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum : vocavitque nomen ejus Nohestan.
   5 In Domino Deo Israël speravit : itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt :
   6 et adhæsit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quæ præceperat Dominus Moysi.
   7 Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
   8 Ipse percussit Philisthæos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
   9 Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
   10 et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria :
   11 et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum :
   12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus : omnia quæ præceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
   13 Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
   14 Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens : Peccavi : recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
   15 Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
   16 In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.
   17 Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem : qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.
   18 Vocaveruntque regem : egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciæ præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
   19 Dixitque ad eos Rabsaces : Loquimini Ezechiæ : Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quæ est ista fiducia, qua niteris ?
   20 forsitan inisti consilium, ut præpares te ad prælium. In quo confidis, ut audeas rebellare ?
   21 an speras in baculo arundineo atque confracto Ægypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam ? sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se.
   22 Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam : nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem : Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem ?
   23 Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.
   24 Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites ?
   25 Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum ? Dominus dixit mihi : Ascende ad terram hanc, et demolire eam.
   26 Dixerunt autem Eliacim filius Helciæ, et Sobna, et Joahe Rabsaci : Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace : siquidem intelligimus hanc linguam : et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.
   27 Responditque eis Rabsaces, dicens : Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum ?
   28 Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait : Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
   29 Hæc dicit rex : Non vos seducat Ezechias : non enim poterit eruere vos de manu mea :
   30 neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens : Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum.
   31 Nolite audire Ezechiam. Hæc enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me : et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua : et bibetis aquas de cisternis vestris,
   32 donec veniam, et transferam vos in terram quæ similis est terræ vestræ, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis : et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens : Dominus liberabit nos.
   33 Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?
   34 ubi est deus Emath, et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
   35 Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea ?
   36 Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam : siquidem præceptum regis acceperant ut non responderent ei.
   37 Venitque Eliacim filius Helciæ, præpositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.

2 Rois 19

   1 Quæ cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.
   2 Et misit Eliacim præpositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
   3 Qui dixerunt : Hæc dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiæ dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
   4 Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quæ audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt.
   5 Venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Isaiam.
   6 Dixitque eis Isaias : Hæc dicetis domino vestro : Hæc dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
   7 Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
   8 Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis.
   9 Cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
   10 Hæc dicite Ezechiæ regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
   11 Tu enim ipse audisti quæ fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ?
   12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ?
   13 ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
   14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
   15 et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ : tu fecisti cælum et terram.
   16 Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
   17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
   18 Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos.
   19 Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terræ quia tu es Dominus Deus solus.
   20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
   21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion :
post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
   22 Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ?
contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ?
Contra Sanctum Israël.
   23 Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti :
In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,
et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius.
Et ingressus sum usque ad terminos ejus,
et saltum Carmeli ejus
   24 ego succidi.
Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
   25 Numquid non audisti quid ab initio fecerim ?
ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi :
eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitæ.
   26 Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt :
facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum,
quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
   27 Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego præscivi,
et furorem tuum contra me.
   28 Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas :
ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis,
et reducam te in viam per quam venisti.
   29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum :
comede hoc anno quæ repereris :
in secundo autem anno, quæ sponte nascuntur :
porro in tertio anno seminate et metite :
plantate vineas, et comedite fructum earum.
   30 Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum,
et faciet fructum sursum.
   31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ,
et quod salvetur de monte Sion :
zelus Domini exercituum faciet hoc.
   32 Quam ob rem hæc dicit Dominus de rege Assyriorum :
Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam,
nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
   33 Per viam qua venit, revertetur :
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
   34 Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me,
et propter David servum meum.]
   35 Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit,
   36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
   37 Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.

2 Rois 20

   1 In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem : et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei : Hæc dicit Dominus Deus : Præcipe domui tuæ : morieris enim tu, et non vives.
   2 Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens :
   3 Obsecro, Domine : memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
   4 Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens :
   5 Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei : Hæc dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te : die tertio ascendes templum Domini.
   6 Et addam diebus tuis quindecim annos : sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc : et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.
   7 Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.
   8 Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini ?
   9 Cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est : vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
   10 Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis : nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
   11 Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
   12 In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset Ezechias.
   13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
   14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Quid dixerunt viri isti ? aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
   15 At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt : nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
   16 Dixit itaque Isaias Ezechiæ : Audi sermonem Domini :
   17 Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem : non remanebit quidquam, ait Dominus.
   18 Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
   19 Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus es : sit pax et veritas in diebus meis.
   20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
   21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.

Références croisées

17:1 2R 15:30, 2R 15:30, 2R 17:1, 2R 15:30, 2R 18:9, 2R 17:1
Réciproques : Dt 28:52, 1R 16:24, 2R 18:1, Os 8:8, Os 13:11, Za 1:18
17:2 2R 3:2, 2R 10:31, 2R 13:2, 2R 13:11, 2R 15:9, 2R 15:18, 2R 15:24, 2Ch 30:5-11
Réciproques : 2Ch 31:1
17:3 2R 18:9, Os 10:14, 2R 15:19, 2R 15:29, 2R 16:7, 2R 18:13, 2R 19:36-37, Es 7:7-8, Es 10:5-6, Es 10:11, Es 10:12, 2R 16:8, 2R 18:14-16, 2R 18:31, 2S 8:2, 2S 8:6
Réciproques : 1R 4:21, 2R 15:20, Ne 9:32, Es 8:4, Es 8:7, Ez 23:5, Ez 23:9, Os 7:11, Os 8:10, Os 10:4, Os 10:6, Os 11:5, Am 3:11, Am 6:6, Mi 5:6
17:4 2R 24:1, 2R 24:20, Ez 17:13-19, 2R 18:21, Es 30:1-4, Es 31:1-3, Ez 17:15, 2R 18:14-15, 2R 25:7, 2Ch 32:11, Ps 149:7-8
Réciproques : Dt 28:36, Js 6:1, 1R 10:25, 2R 15:19, 2R 15:20, 2R 18:9, 2Ch 36:13, Es 30:2, Es 30:4, Es 36:6, Es 37:11, Os 7:11, Os 10:4, Os 10:7, Os 12:1, Os 13:10
17:5 2R 18:9, 2R 25:1-3, Jr 52:4-5
Réciproques : 1R 20:1, 2R 6:24, 2R 19:4, 2R 19:11, 2R 24:1, 2Ch 28:20, 2Ch 32:13, Esd 9:7, Es 7:8, Es 8:4, Es 9:1, Es 10:9, Es 36:19
17:6 2R 18:10-11, Os 1:6, Os 1:9, Os 13:16, Lv 26:32-33, Lv 26:38, Dt 4:25-28, Dt 28:36, Dt 28:64, Dt 29:27-28, Dt 30:18, 1R 14:15-16, Am 5:27, 2R 19:12, 1Ch 5:26, Es 37:12-13, Es 13:17, Es 21:2, Dn 5:28
Réciproques : 1R 8:46, 1R 16:24, 1R 20:1, 2R 15:29, 2R 17:23, 2R 17:24, 2R 18:32, 2R 18:34, 2R 19:4, 2R 19:17, 2R 21:13, 1Ch 5:22, 2Ch 6:36, 2Ch 32:1, 2Ch 32:13, 2Ch 34:21, Ps 44:11, Es 5:13, Es 8:4, Es 9:1, Es 9:14, Es 10:9, Es 10:13, Es 17:3, Es 26:15, Es 27:13, Es 28:19, Es 36:17, Es 37:18, Jr 3:8, Jr 3:12, Jr 50:17, Dn 9:7, Os 1:4, Os 9:3, Am 6:14, Am 7:11, Am 7:17, Mi 1:16, Mi 2:10, Ac 2:9, Ac 7:43
17:7 Dt 31:16-17, Dt 31:29, Dt 32:15-52, Js 23:16, Jg 2:14-17, 2Ch 36:14-16, Ne 9:26, Ps 106:35-41, Ez 23:2-16, Os 4:1-3, Os 8:5-14, 2R 16:2, 1R 11:4, 1R 15:3, 2Ch 36:5, Ex 20:2, 2R 17:35, Jr 10:5
Réciproques : Lv 26:43, Dt 29:26, 1R 8:33, 1R 14:15, 2R 18:12, 1Ch 5:25, 2Ch 6:24, 2Ch 34:21, Ps 78:56, Es 24:5, Jr 3:6, Jr 11:10, Ez 9:9, Ez 16:15, Ez 23:5, Ez 39:24, Dn 9:7, Os 4:18, Os 6:10, Os 12:14, Os 13:9, Am 2:6, Am 5:12, Mi 1:5
17:8 2R 16:3, 2R 16:10, 2R 21:2, Lv 18:3, Lv 18:27-30, Dt 12:30-31, Dt 18:9, 1R 12:28, 1R 16:31-33, 1R 21:26, Ps 106:35, Jr 10:2, Os 5:11, Mi 6:16
Réciproques : 2R 17:15, 2R 17:40, 2Ch 33:9, Ps 106:36, Ez 5:6
17:9 Dt 13:6, Dt 27:15, Jb 31:27, Ez 8:12, 2R 18:8, Os 12:11
Réciproques : 1R 14:23, 2R 23:19, Jr 32:30, Ez 33:29, Ha 2:1
17:10 2R 16:4, Ex 34:13, Lv 26:1, 1R 14:23, Es 57:5, Dt 16:21, Mi 5:14, 2R 16:4, 1R 14:23, Dt 12:2-3
Réciproques : Lv 17:5, 2R 17:16
17:11 1R 13:1, 2Ch 28:25, Jr 44:17, 2R 21:6, Ps 78:56-58
Réciproques : Dt 12:2, 2R 17:15, 2R 17:17, 2Ch 33:2, Ez 11:12, Ez 16:44
17:12 Ex 20:3-5, Ex 34:14, Lv 26:1, Dt 4:19, Dt 5:7-9, Dt 4:15-19, Dt 4:23-25, Dt 12:4
Réciproques : 2R 17:15, 2R 17:40
17:13 Dt 8:19, Dt 31:21, Ne 9:29-30, Ps 50:7, Ps 81:8-9, Jr 42:19, Ac 20:21, 2Ch 36:15-16, Jr 3:8-11, Os 4:15, Dt 4:26, Js 23:16, Jg 6:10, Jg 10:11-14, 1S 12:7-15, Es 1:5-15, Es 1:21-24, Jr 5:29-31, Za 1:3-6, 1S 9:9, 1Ch 29:29, Es 1:16-20, Es 55:6-7, Jr 7:3-7, Jr 18:11, Jr 25:4-5, Jr 35:15, Ez 18:31, Os 14:1, 2P 3:9, Jr 7:22-23, Jr 26:4-6
Réciproques : 2R 17:23, 2R 18:6, 2Ch 24:19, 2Ch 33:18, Ne 9:34, Jr 3:7, Jr 26:5, Jr 34:14, Ez 3:19, Dn 9:6, Dn 9:10, Os 7:12, Os 11:2, Os 11:5, Os 12:10, Am 2:11, Am 3:13, Za 7:11, Mt 21:34, Mc 12:2, Lc 20:10, 2Co 5:20
17:14 Dt 31:27, 2Ch 36:13, Pr 29:1, Es 48:4, Jr 7:26, Rm 2:4-5, He 3:7-8, Dt 1:32, Ps 78:22, Ps 78:32, Ps 106:24, He 3:12
Réciproques : Ex 16:28, Dt 9:13, Ne 9:16, Ps 78:8, Ps 78:10, Es 5:24, Es 65:3, Jr 3:7, Jr 25:5, Jr 34:14, Dn 5:20, Dn 9:6, Os 9:17, Os 11:5, Mt 21:34, Ac 19:9
17:15 Jr 8:9, Ex 24:6-8, Dt 29:10-15, Dt 29:25, Dt 29:26, Jr 31:32, Dt 6:17-18, 2Ch 36:15-16, Ne 9:26, Ne 9:29, Ne 9:30, Jr 44:4, Jr 44:23, Dt 32:21, Dt 32:31, 1S 12:21, 1R 16:13, Ps 115:8, Jr 10:8, Jr 10:15, Jn 2:8, Jr 2:5, Rm 1:21-23, 1Co 8:4, 2R 17:8, 2R 17:11, 2R 17:12, Dt 12:30-31, 2Ch 33:2, 2Ch 33:9
Réciproques : Lv 26:15, 1S 15:23, 2R 17:20, 2R 17:35, Ne 9:34, Ps 78:10, Es 5:24, Jr 23:16, Jr 44:8, Ez 16:44, Os 6:7, Os 8:12, Am 3:13, Jon 2:8, He 8:9
17:16 Ex 32:4, Ex 32:8, 1R 12:28, Ps 106:18-20, Es 44:9-10, 2R 17:10, 1R 14:15, 1R 14:23, 1R 15:13, 1R 16:33, Dt 4:19, Jr 8:2, 2R 10:18-28, 2R 11:18, 1R 16:31, 1R 22:53
Réciproques : Dt 16:21, Jg 10:6, 2R 13:6, 2R 18:6, 2R 21:3, 2R 23:4, 2R 23:19, Ps 106:36, Jr 44:17, Ez 23:8, Os 4:6, Os 8:5, Os 8:12, Os 10:5, Os 10:14, Os 11:2, Os 13:1, Am 5:2, Ac 7:42, Ac 7:43
17:17 2R 16:3, 2R 21:6, Lv 18:21, 2Ch 28:3, Ps 106:37-38, Ez 20:26, Ez 20:31, Ez 23:37, Ez 23:39, 2R 21:6, Dt 18:10-12, 2Ch 33:6, Es 8:19, Es 47:9, Es 47:12, Es 47:13, Jr 27:9, Mi 5:12, Ac 16:16, Ga 5:26, 1R 21:20, 1R 21:25, Es 50:1, 2R 17:11, 2R 21:6
Réciproques : Lv 19:26, Lv 19:31, Lv 20:2, Dt 4:25, 2R 17:31, 2R 23:10, Ps 51:4, Ps 106:36, Jr 7:31, Jr 19:5, Jr 25:7, Ez 2:3, Ez 16:21, Os 9:15, Rm 7:14
17:18 2R 13:23, 2R 23:27, Dt 29:20-28, Dt 32:21-26, Js 23:13, Js 23:15, Jr 15:1, Os 9:3, 1R 11:13, 1R 11:32, 1R 11:36, 1R 12:20, Os 11:12
Réciproques : Dt 29:28, 1R 8:46, 2R 17:20, 2R 17:23, 2Ch 6:36, Ps 51:11, Es 37:4, Jr 7:15, Jr 36:2, Ez 23:13, Dn 9:11, Os 4:15, Os 9:12, Os 13:16, Za 8:13
17:19 1R 14:22-23, 2Ch 21:11, 2Ch 21:13, Jr 2:28, Jr 3:8-11, Ez 16:51-52, Ez 22:2-16, Ez 23:4-13, 2R 8:18, 2R 8:27, 2R 16:3
Réciproques : Dt 27:15, 2R 18:6, 2Ch 12:1, 2Ch 17:4, Jr 14:19, Ez 23:13, Os 4:15, Os 5:5, Os 12:2, Am 2:4
17:20 2R 17:15, 1S 15:23, 1S 15:26, 1S 16:1, Jr 6:30, Rm 11:1-2, 1Ch 16:13, Ne 9:2, Es 45:25, Jr 31:36-37, Jr 33:24-26, Jr 46:28, 2R 13:3, 2R 13:7, 2R 15:18-20, 2R 15:29, 2R 18:9, 2Ch 28:5-6, Ne 9:27-28, 2R 17:18, Dt 11:12, Jon 1:3, Jon 1:10, Mt 25:41, 2Th 1:9
Réciproques : Lv 14:45, Dt 28:43, Dt 28:45, Jg 2:14, 1R 9:7, 2R 13:6, 2R 17:23, 2R 23:27, 2R 25:21, 2Ch 7:20, Jr 7:29, Jr 14:19, Jr 15:1, Jr 52:27, Os 5:5, Os 12:2
17:21 1R 11:11, 1R 11:31, 1R 14:8, Es 7:17, 1R 12:19-20, 2Ch 10:15-19, 1R 12:20, 1R 12:28-30, 1R 14:16, 2Ch 11:11, 2Ch 11:15, Gn 20:9, Ex 32:21, 1S 2:17, 1S 2:24, Ps 25:11, Jn 19:11
Réciproques : Ex 32:30, Dt 13:13, Js 22:18, 1R 12:30, 1R 13:34, 2Ch 10:19, Ez 4:4, Os 8:5
17:22 2R 3:3, 2R 10:29, 2R 10:31, 2R 13:2, 2R 13:6, 2R 13:11, 2R 15:9
Réciproques : Js 23:13
17:23 2R 17:18, 2R 17:20, 2R 17:13, 1R 13:2, 1R 14:16, Os 1:4-9, Am 5:27, Mi 1:6, 2R 17:6, 2R 18:11-12
Réciproques : Dt 28:43, Dt 29:28, Js 23:13, 1R 8:46, 1R 14:15, 2R 15:29, 2R 18:32, 2R 18:34, 2Ch 6:36, Es 26:15, Jr 3:12, Jr 7:15, Jr 26:5, Jr 52:27, Ez 23:9, Os 1:6, Os 9:12, Mi 2:4
17:24 Esd 4:2-10, 2R 17:30, 2Ch 33:11, 2R 17:31, 2R 18:31, Es 37:13, 2R 19:13, Es 10:9, Es 36:19, 2R 17:6, Mt 10:5
Réciproques : Gn 10:18, 1R 16:24, 2R 17:26, 2R 18:34, 2R 19:17, Esd 4:9, Esd 4:10, Es 10:13, Es 23:13, Es 37:18, Jr 39:5, Jr 49:23, Am 6:2, Ab 1:19, Mi 2:4, Lc 9:52, Jn 4:9
17:25 2R 17:28, 2R 17:32, 2R 17:34, 2R 17:41, Js 22:25, Jr 10:7, Dn 6:26, Jon 1:9, 2R 2:24, 1R 13:24, 1R 20:36, Jr 5:6, Jr 15:3, Ez 14:15, Ez 14:21
Réciproques : Ex 5:3, Lv 26:6, Lv 26:22, Es 15:9, Ez 5:17
17:26 2R 17:24, 2R 17:27, 1S 8:9, 1S 10:25, Am 8:14
Réciproques : Lv 26:6, Jn 4:20
17:27 Jg 17:13, 1R 12:31, 1R 13:2, 2Ch 11:15
Réciproques : 2R 17:26, 2R 17:34, Esd 4:2, Jn 4:22, He 8:11
17:28 1R 12:29-32, Es 29:13, Mt 15:14
Réciproques : Lv 11:20, 2R 17:25, 2R 17:34, Jon 1:9, He 8:11
17:29 Ps 115:4-8, Ps 135:15-18, Es 44:9-20, Jr 10:3-5, Os 8:5-6, Mi 4:5, Rm 1:23
Réciproques : Gn 35:2, Ex 20:3, Jg 10:6, 2R 17:32
17:30 2R 17:24, Gn 2:13
Réciproques : Gn 10:18, Dt 13:6, 2R 18:34, Esd 4:9, Es 37:9, Es 37:13, Jr 2:28, Jr 39:3, Am 6:2
17:31 2R 17:24, Esd 4:9, 2R 17:17, Lv 18:21, Dt 12:28, Dt 12:31
Réciproques : Dt 13:6, 2R 18:34, Es 37:13, Jr 2:28
17:32 1R 12:31, 1R 13:33, 2R 17:29, 2R 23:19, 1R 13:31
Réciproques : 2R 17:25, 2R 17:41, Jon 1:9
17:33 2R 17:41, 1R 18:21, Os 10:2, So 1:5, Mt 6:24, Lc 16:13
Réciproques : Ex 20:23, Jg 6:10, 2R 17:34, 2Co 6:16, Jc 1:8
17:34 2R 17:25, 2R 17:27, 2R 17:28, 2R 17:33, Gn 32:28, Gn 33:20, Gn 35:10, 1R 11:31, 1R 18:11, Es 48:1
Réciproques : 1R 18:31, 2R 17:40, 2Ch 11:3, Mi 4:5, Mt 6:24, Rm 11:8, 2Co 6:16
17:35 2R 17:15, Ex 19:5-6, Ex 24:6-8, Dt 29:10-15, Jr 31:31-34, He 8:6-13, Ex 20:4-5, Ex 34:12-17, Dt 4:23-27, Dt 13:1-18, Js 23:7, Js 23:16, Jg 6:10, Jr 10:5
Réciproques : 2R 5:18, 2R 17:7, 2R 17:37, Jr 25:6
17:36 Ex 6:6, Ex 9:15, Dt 5:15, Jr 32:21, Ac 4:30, Lv 19:32, Dt 6:13, Dt 10:20, Dt 12:5-6, Dt 12:11, Dt 12:12, Mt 10:28, Ap 15:4
Réciproques : 1R 8:42, 2R 17:39, Ap 19:10, Ap 22:9
17:37 Lv 19:37, Dt 4:44-45, Dt 5:31-33, Dt 6:1-2, Dt 12:32, 1Ch 29:19, Ps 19:8-11, Ps 105:44-45, Dt 31:9, Dt 31:11, Ne 9:13-14, 2R 17:35
17:38 Dt 4:23, Dt 6:12, Dt 8:14-18
17:39 2R 17:36, 1S 12:24, Es 8:12-14, Jr 10:7, Mt 10:28, Lc 1:50, Ne 9:27, Lc 1:71, Lc 1:74, Lc 1:75
17:40 Jr 13:23, 2R 17:8, 2R 17:12, 2R 17:34, Dt 4:28
17:41 2R 17:32-33, Js 24:14-20, 1R 18:21, So 1:5, Mt 6:24, Ap 3:15-16, Esd 4:1-3
Réciproques : Ex 20:5, Ex 20:23, 2R 17:25, Esd 4:2, Jn 4:22, Rm 11:8, Jc 1:8
17:1 2R 18:9, 2R 15:30, 2R 17:1, 2R 16:20, 1Ch 3:13, 2Ch 28:27, 2Ch 29:1, Mt 1:9-10
Réciproques : 2Ch 32:32, Ps 80:13, Es 7:17, Jr 3:12, Os 1:1
17:2 2Ch 29:1
Réciproques : Es 8:2
17:3 2R 20:3, Ex 15:26, Dt 6:18, 2Ch 31:20-21, Jb 33:27, Ps 119:128, Rm 7:12, Ep 6:1, 2R 22:2, 1R 3:14, 1R 11:4, 1R 11:38, 1R 15:5, 1R 15:11, 2Ch 29:2
Réciproques : 2R 16:2, 2Ch 17:3
17:4 2R 12:3, 2R 14:4, 2R 15:4, 2R 15:35, Lv 26:30, 1R 3:2-3, 1R 15:14, 1R 22:43, Ps 78:58, Ez 20:28-29, 2R 23:4, Dt 7:5, Dt 12:2-3, Jg 6:25, Jg 6:28, 1R 15:12-13, 2Ch 19:3, 2Ch 31:1, 2Ch 33:3, Nb 21:8-9, Jn 3:14-15, 2R 16:15
Réciproques : Ex 34:13, Lv 14:45, 2R 10:27, 2R 11:18, 2R 13:6, 2R 18:22, 2R 21:3, 2Ch 14:3, 2Ch 23:17, 2Ch 32:12, 2Ch 34:3, Es 36:7, Os 11:12
17:5 2R 19:10, 2Ch 32:7-8, Jb 13:15, Ps 13:5, Ps 27:1-2, Ps 46:1-2, Ps 84:12, Ps 146:5-6, Jr 17:7-8, Mt 27:43, Ep 1:12, 2R 19:15-19, 2R 23:25, 2Ch 14:11, 2Ch 16:7-9, 2Ch 20:20, 2Ch 20:35
Réciproques : 2R 18:22, 2R 19:37, 2Ch 13:18, Ps 71:1, Es 36:4, Es 36:7, Es 37:10
17:6 Dt 10:20, Js 23:8, Ac 11:23, 2R 17:13, 2R 17:16, 2R 17:19, Jr 11:4, Jn 14:15, Jn 14:21, Jn 15:10, Jn 15:14, 1Jn 5:3
17:7 Gn 21:22, Gn 39:2-3, 1S 18:14, 2Ch 15:2, Ps 46:11, Ps 60:12, Mt 1:23, Mt 28:20, Ac 7:9-10, Gn 39:2, 1S 18:5, 1S 18:14, 2S 8:6, 2S 8:14, 2Ch 31:21, 2Ch 32:30, Ps 1:3, Ps 60:12, Rm 8:31, 2R 18:20, 2R 16:7
Réciproques : Jg 1:19, Jg 1:22, 1R 2:3, 2R 18:14, Esd 4:19, Es 36:5
17:8 1Ch 4:41, 2Ch 28:18, Es 14:29, 2R 17:9, 2Ch 26:10, Es 5:2
Réciproques : Am 1:7
17:9 2R 18:1, 2R 17:4-6, 2R 17:3-23, Os 10:14
Réciproques : 1R 16:17, 2R 6:24, 2R 17:1, 2R 17:5, 2R 17:20, 2Ch 32:4, Esd 9:7, Jb 34:29, Es 8:7, Es 10:9, Es 36:17, Es 37:4, Jr 3:8, Jr 50:17, Ez 23:9, Os 1:4, Am 3:11, Mi 1:9, Mi 5:6, Za 1:18
17:10 Os 13:16, Am 3:11-15, Am 4:1-3, Am 6:7, Am 9:1-4, Mi 1:6-9, Mi 6:16, Mi 7:13
Réciproques : 2R 17:6, Es 10:9, Es 28:1, Es 36:19, Os 10:14
17:11 2R 17:6, 2R 19:11, 1Ch 5:26, Es 7:8, Es 8:4, Es 9:9-21, Es 10:5, Es 10:11, Es 37:12, Os 8:8-9, Os 9:3, Am 5:1-3, Am 5:6, Am 5:25-27, Ac 7:43
Réciproques : 1R 8:33, 1R 14:15, 2R 17:23, 2R 18:32, 2R 21:8, 2R 23:27, 2Ch 32:1, Es 10:13, Os 11:5
17:12 2R 17:7-23, Dt 8:20, Dt 11:28, Dt 29:24-28, Dt 31:17, Ne 9:17, Ne 9:26, Ne 9:27, Ps 107:17, Es 1:19, Jr 3:8, Jr 7:23, Dn 9:6-11, Mi 3:4, 2Th 1:8, 1P 2:8, 1P 4:17, Nb 12:7, Dt 34:5, Js 1:1, 2Tm 2:24, He 3:5-6
Réciproques : Dt 17:2, Js 7:11, 1R 8:33, 1R 14:15, 2R 17:23, Ez 11:12, Dn 9:10, Os 11:5, Am 2:6
17:13 2Ch 32:1-23, Es 36:1-22, Es 7:17-25, Es 8:7-8, Es 10:5, Os 12:1-2
Réciproques : Dt 28:52, 2R 17:3, 2R 19:4, 2Ch 32:4, Es 10:27, Es 28:19, Es 33:1, Es 33:8, Jr 34:7, Os 8:14, Mi 1:13, Na 1:11
17:14 2R 18:7, 1R 20:4, Pr 29:25, Lc 14:32
Réciproques : Js 10:3, Js 15:39, 2R 10:5, 2R 15:20, 2R 17:3, 2R 17:4, 2R 18:20, 2R 19:8, 2R 23:33, Es 10:27, Es 33:8, Es 33:18, Jr 34:7, Mi 1:13, Mi 1:14, Na 1:11, Rm 1:31
17:15 2R 12:18, 2R 16:8, 1R 15:15, 1R 15:18, 1R 15:19, 2Ch 16:2
Réciproques : 2R 17:4, 1Ch 27:25, 1Ch 28:12, 2Ch 12:9, 2Ch 28:21, Es 10:13, Jl 3:5
17:16 1R 6:31-35, 2Ch 29:3
Réciproques : 1R 15:18, 2R 12:18, 2R 15:19, 2R 16:8, 2Ch 12:9, 2Ch 28:21, Jl 3:5
17:17 2Ch 32:9, Es 20:1, Es 36:2, 2R 20:20, Es 7:3, Es 22:9-11, Es 36:2
Réciproques : Js 10:3, Js 15:39, 2S 20:13, 2R 6:14, 2R 19:4, 2R 19:6, 2R 19:9, 2R 19:23, 2Ch 12:4, Ne 2:14, Es 29:3, Es 36:1, Mi 1:13, Na 2:13
17:18 2R 19:2, Es 22:20-24, Es 36:3, Es 36:22, Es 37:2, Es 22:15-19, 2S 8:17, 2S 8:16, 2S 20:24, 1R 4:3, 2Ch 34:8
Réciproques : 2R 22:9, 1Ch 6:45, Esd 4:8, Es 33:7
17:19 2Ch 32:10, Es 10:8-14, Es 36:4, Es 37:13, Dn 4:30, 2R 18:22, 2R 18:29, 2R 18:30, 2R 19:10, 2Ch 32:7-8, 2Ch 32:10, 2Ch 32:11, 2Ch 32:14-16, Ps 4:2, Es 36:4, Es 36:7, Es 37:10
Réciproques : 2R 18:28, Na 2:13
17:20 Pr 21:30-31, 2R 18:14
Réciproques : Ex 5:9, 2R 18:7, 2Ch 32:1, 2Ch 32:3, Esd 4:12, Es 33:8, Lc 14:31, Ep 5:6
17:21 Es 36:6, Ez 29:6-7, Es 30:2, Es 30:7, Es 31:1-3, 2R 17:4, Jr 46:17
Réciproques : Gn 12:15, 2R 18:24, Es 20:5, Es 33:8, Jr 2:16, Mt 12:20
17:22 2R 18:5, Dn 3:15, Mt 27:43, 2R 18:4, 2Ch 31:1, 2Ch 32:12, Es 36:7, 1Co 2:15
Réciproques : Nb 23:1, Js 22:29, 1R 3:3, 1R 22:43, 2R 18:19, 2R 18:30, 2R 21:3, 1Ch 22:1, 2Ch 15:8, 2Ch 30:14
17:23 1S 17:42, 1S 17:44, 1R 20:10, 1R 20:18, Ne 4:2-5, Ps 123:3-4, Es 10:13-14, Es 36:8-9
Réciproques : Jg 9:29, 2S 17:12, 2R 14:14, 2R 19:23, Ne 4:3
17:24 Es 10:8, Dn 2:37-38, Dn 4:22, Dn 4:37, 2R 18:21, Dt 17:16, Es 31:1, Es 31:3, Es 36:6, Es 36:9, Jr 37:7, Jr 42:14-18, Ez 17:15, Ez 17:17, Ps 20:7-8
Réciproques : Gn 50:9, 1S 17:42
17:25 2R 19:6, 2R 19:22-37, 1R 13:18, 2Ch 35:21, Es 10:5-6, Am 3:6, Jn 19:10-11
Réciproques : 2S 16:10, 2R 24:3, Es 36:10, Jr 50:21
17:26 Esd 4:7, Es 36:11-12, Dn 2:4
Réciproques : 2Ch 32:18, Ne 6:5, Est 8:9, Es 36:21, 1Co 14:2
17:27 2R 6:25, Dt 28:53-57, Ps 73:8, Lm 4:5, Ez 4:13, Ez 4:15
Réciproques : 2Ch 32:11, Es 36:11, Es 36:12, Os 8:1, Na 2:13
17:28 2Ch 32:18, Es 36:13-18, 2R 18:19, Esd 7:12, Ps 47:2, Es 10:8-13, Ez 29:3, Ez 31:3-10, Ap 19:6
Réciproques : 2R 19:22
17:29 Ps 73:8-9, 2Ch 32:11, 2Ch 32:15, Dn 3:15-17, Dn 6:16, Jn 19:10-11, 2Th 2:4, 2Th 2:8
Réciproques : 2R 18:19, 2R 18:32, 2R 19:3, 2R 19:10, Jn 7:47
17:30 2R 18:22, 2R 19:10, 2R 19:22, Ps 4:2, Ps 11:1, Ps 22:7-8, Ps 71:9, Ps 71:11, Ps 125:1-2, Mt 27:43, Lc 23:35, 2R 19:32-34
Réciproques : Lv 24:11, 2R 18:19, 2R 19:37, 2Ch 32:7, 2Ch 32:11, Ez 36:20, Na 1:11
17:31 Gn 32:20, Gn 33:11, Pr 18:16, 1R 4:20, 1R 4:25, Za 3:10
Réciproques : 1S 11:2, 1R 20:6, 2R 17:3, 2R 17:24, Es 33:18, Es 36:16, Jr 14:3
17:32 2R 18:11, 2R 17:6, 2R 17:23, 2R 24:14-16, 2R 25:11, Ex 3:8, Nb 13:26-27, Nb 14:8, Dt 8:7-9, Dt 11:12, Dt 32:13-14, 2R 18:29
Réciproques : Gn 49:11, 2S 3:25, 1R 20:6, Es 10:13, Es 36:17, Jn 7:47
17:33 2R 19:12-13, 2R 19:17, 2R 19:18, 2Ch 32:14-17, 2Ch 32:19, Es 10:10, Es 36:18-20
Réciproques : 2R 19:23, 2Ch 32:13, Es 37:11, Os 10:14
17:34 2R 19:13, Nb 13:21, 2S 8:9, Jr 49:23, 2R 17:24-33, Es 36:18-19, Es 37:11-12, Es 37:18, Es 37:19, 2R 17:6, 2R 17:23, 2R 17:24, 2R 17:30, 2R 17:31, 2R 19:12-13
Réciproques : 2R 19:23, Es 37:13, Am 6:2
17:35 2R 19:17, Dn 3:15, Ex 5:2, 2Ch 32:15, Jb 15:25-26, Es 10:15, Es 37:23-29
Réciproques : Lv 24:11, 2R 19:6, Ez 36:20
17:36 Ps 38:13-14, Ps 39:1, Pr 9:7, Pr 26:4, Am 5:13, Mt 7:6
Réciproques : Pr 11:12
17:37 2R 5:7, 2R 22:11, 2R 22:19, Gn 37:29, Gn 37:34, Jb 1:20, Es 33:7, Es 36:21-22, Jr 36:24, Mt 26:65
Réciproques : Lv 24:11, Nb 14:6, 1R 21:27, 2R 19:1, Esd 9:3, Es 22:15, Es 22:20, Jr 36:10, Ac 14:14
17:1 Es 37:1-7, 2R 5:7, 2R 18:37, 1S 4:12, Esd 9:3, Jb 1:20, Jr 36:24, Mt 26:65, 2R 6:30, Gn 37:34, 1R 21:27, 1R 21:29, Est 4:1-4, Ps 35:13, Jon 3:8, Mt 11:21, 2Ch 7:15-16, Jb 1:20-21
Réciproques : Gn 37:29, Ex 33:4, Lv 24:11, 2S 3:31, 1R 20:31, 1Ch 21:16, 2Ch 34:19, Ps 75:1, Es 33:7, Ac 14:14
17:2 2R 18:18, 2R 22:13-14, Es 37:2-5, 2Ch 26:22, Mt 4:14, Lc 3:4, Es 1:1, Es 2:1
Réciproques : Gn 20:7, 1R 20:31, 2R 12:10, 2R 20:1, 2R 22:12, 2Ch 32:20, Es 22:15, Jr 36:24, Ac 14:14
17:3 2R 18:29, Ps 39:11, Ps 123:3-4, Jr 30:5-7, Os 5:15, Os 6:1, Ps 95:8, He 3:15-16, Es 26:17-18, Es 66:9, Os 13:13
Réciproques : 2R 22:12, Est 4:14, Ps 77:2, Es 17:14, Es 22:5, Es 37:3
17:4 Gn 22:14, Dt 32:36, Js 14:12, 1S 14:6, 2S 16:12, 2R 18:17-35, 2R 19:22, 1S 17:45, Ps 50:21, Ps 74:18, 2Ch 32:20, Ps 50:15, Jr 33:3, Ez 36:37, Rm 9:27, Jc 5:16-17, 2R 17:5-6, 2R 18:13, 2Ch 28:5-6, Es 8:7-8, Es 10:6
Réciproques : Nb 12:2, Js 3:10, 1S 17:26, 1R 17:20, 2R 19:16, 2R 19:30, 2R 19:31, 2R 21:14, Esd 9:8, Ps 77:2, Es 37:4, Es 37:23, Jr 23:36, Jr 42:9, Jl 2:14, Am 5:15, Ac 14:15, 1Tm 3:15, He 12:22, Ap 7:2
17:5 Réciproques : Dt 6:4, Es 37:6
17:6 Es 37:6, Es 37:7-38, 2R 6:16, Ex 14:13, Lv 26:8, Dt 20:1, Dt 20:3, Dt 20:4, Js 11:6, 2Ch 20:15, 2Ch 20:17, Es 41:10-14, Es 51:7, Es 51:12, Es 51:13, 2R 18:17, 2R 18:35, Ps 74:18, Ps 74:23, Ap 13:6
Réciproques : Lv 24:11, 2R 18:25, 2Ch 32:7, Jr 42:9
17:7 2R 19:35-37, Jb 4:9, Ps 11:6, Ps 18:14-15, Ps 50:3, Es 10:16-18, Es 11:4, Jr 51:1, 2R 7:6, Jb 15:21, Jr 49:14, Jr 51:46, Ab 1:1, 2R 19:36-37, 2Ch 32:21
Réciproques : 1Ch 14:15, 2Ch 32:7, Jr 49:5, Ag 1:9
17:8 2R 8:22, Js 10:29, Js 12:15, Js 15:42, 2R 18:14, Js 12:11, Js 15:39, Es 37:8-9, Mi 1:13
Réciproques : Js 10:31, 2Ch 21:10, Jr 34:7
17:9 1S 23:27, Es 37:9, 2R 18:17
Réciproques : 1R 20:2, 2Ch 14:9, 2Ch 32:17, Es 18:1, Es 37:8, Jr 29:25, Os 13:16, Na 2:13
17:10 2R 18:5, 2R 18:29, 2R 18:30, 2Ch 32:15-19, Es 37:10-14
Réciproques : Gn 31:29, Lv 24:11, 1R 19:2, 2R 18:19, 2R 19:37, 2Ch 32:11, Ps 115:2, Es 10:8, Es 36:4, Es 36:14, Ez 36:20
17:11 2R 19:17-18, 2R 17:5-11, 2Ch 32:13-14, Es 10:8-11
Réciproques : 2R 18:11, Os 10:14
17:12 2R 18:33-34, 2R 17:6, 1Ch 5:26, Gn 11:31, Gn 29:4, Ac 7:4, Gn 2:8, Es 37:12, Ez 27:23
Réciproques : 1R 20:23, 2Ch 32:17, Ps 46:10, Es 10:10, Es 16:12, Es 36:18
17:13 2R 17:24, Nb 13:21, Nb 34:8, Es 11:11, Jr 39:5, Jr 49:23, Za 9:2, 2R 18:34, Es 37:13-20
Réciproques : 2S 21:21, 2R 18:33, Ps 11:3, Es 10:10, Es 36:18, Am 6:2
17:14 Es 37:14, 1R 8:28-30, Esd 9:5, Ps 74:10-11, Ps 91:1-2, Ps 123:1-4
Réciproques : 1Ch 17:16, 2Ch 32:17, 2Ch 32:20, Ne 4:9, Jr 29:25
17:15 2S 7:18-28, 2Ch 14:11, 2Ch 20:6, 2Ch 32:20, Dn 9:3-4, Gn 32:28, Gn 33:20, 1R 8:23, 1Ch 4:10, Es 41:17, Ex 25:22, 1S 4:4, 2Ch 5:7-8, Ps 80:1, Ps 99:1, 2R 5:15, 1R 18:39, Es 43:10, Es 44:6, Es 44:8, Es 45:22, Dn 4:34-35, Gn 1:1, Gn 2:4, Ps 33:9, Ps 102:25, Ps 146:6, Jr 10:10-12, Jn 1:1, Jn 3:36
Réciproques : Gn 2:1, Gn 24:3, Lv 9:24, 1R 17:20, 2R 18:5, 1Ch 13:6, 2Ch 20:5, Ne 9:6, Ps 77:2, Es 37:15, Jr 32:17, Mt 11:25, Lc 4:8, Jn 16:24, Ac 4:24, Ac 17:24, He 9:5, Jc 5:16
17:16 Ps 31:2, Es 37:17, 1R 8:29, 2Ch 6:40, Dn 9:18, 2R 19:4, Ps 79:12, Es 37:4, Es 37:17, He 11:26
Réciproques : 2Ch 6:20, Es 16:12, Jr 18:19, Ac 14:15, He 9:14
17:17 Jb 9:2, Es 5:9, Jr 26:15, Dn 2:47, Mt 14:33, Lc 22:59, Ac 4:27, 1Co 14:25, 2R 16:9, 2R 17:6, 2R 17:24, 1Ch 5:26, Es 7:17-18, Es 10:9-11
Réciproques : 2R 18:33, 2R 18:35, 2R 19:11, 2Ch 32:4, 2Ch 32:13, Es 10:10, Es 36:18, Dn 3:1
17:18 2S 5:21, Es 46:1-2, Ps 115:4-8, Es 37:18-19, Es 44:9-20, Jr 10:3-9, Jr 10:14-16, Ac 17:29
Réciproques : Jg 18:17, 2R 10:26, 2R 18:33, 2R 19:11, 1Ch 14:12, 2Ch 13:9, 2Ch 32:13, 2Ch 32:19, Es 36:18, Dn 3:1
17:19 Ex 9:15-16, Js 7:9, 1S 17:45-47, 1R 8:43, 1R 18:36-37, 1R 20:28, Ps 67:1-2, Ps 83:18, Dn 4:34-37
Réciproques : Ex 7:17, Dt 4:35, Js 4:24, Jg 18:17, 1S 17:46, 1R 8:49, 1R 8:60, 1Ch 16:8, 1Ch 16:24, 2Ch 6:33, 2Ch 32:13, Ne 9:6, Ps 9:16, Ps 59:13, Ps 100:3, Ez 6:7, Ez 38:16, Dn 3:27, Lc 11:2, Ac 4:24
17:20 2S 15:31, 2S 17:23, 2R 20:5, 2Ch 32:20-21, Jb 22:27, Ps 50:15, Ps 65:2, Es 58:9, Es 65:24, Jr 33:3, Dn 9:20-23, Jn 11:42, Ac 10:4, Ac 10:31, 1Jn 5:14-15
Réciproques : 2R 20:1, 2R 22:19, Es 37:21, Es 38:5, Jr 42:9
17:21 Es 23:12, Es 37:21, Es 37:22-35, Es 47:1, Jr 14:17, Jr 18:13, Jr 31:4, Lm 1:15, Lm 2:13, Am 5:2, Ps 9:14, Ps 137:8, Es 1:8, Es 23:10, Es 47:5, Jr 46:11, Lm 2:13, Lm 4:21, Mi 4:8, Za 9:9, Jb 16:4, Ps 22:7-8, Es 37:22, Lm 2:15, Mt 27:39
Réciproques : 2R 19:29, Jb 5:22, Jb 39:18, Ps 2:4, Ps 44:14, Es 10:33, Lm 1:6
17:22 2R 18:28-35, Ex 5:2, Ps 73:9, Ps 74:22-23, Ex 9:17, Pr 30:13, Es 10:15, Es 14:13-14, Ez 28:2-9, Dn 5:20-23, 2Co 10:5, 2Th 2:4, Ps 71:22, Es 5:24, Es 30:11-12, Es 30:15, Jr 51:5
Réciproques : Lv 24:11, 1R 19:2, 2R 18:25, 2R 18:30, 2R 19:4, 2Ch 32:17, Ps 17:7, Es 36:14, Es 36:20, Es 37:4, Es 37:23, Es 37:24, Dn 8:11, Na 1:11, Ac 5:39, Jc 3:5
17:23 2R 18:17, 2Ch 32:17, 2R 18:23, 2R 18:33, 2R 18:34, Ps 20:7, Es 10:7-11, Es 10:14, Es 37:24-25, Ez 31:3-18
Réciproques : 1R 4:33, 1R 20:10, 2Ch 26:10, Ps 12:3, Es 10:18, Es 37:4, Dn 8:11, Na 2:13
17:24 Ex 15:9, 2S 17:13, 1R 20:10, Dn 4:30
Réciproques : 2S 17:12, Ps 12:3, Es 19:6, Es 37:25
17:25 Ps 33:11, Ps 76:10, Es 10:5-6, Es 10:15, Es 37:26-27, Es 45:7, Es 46:10-11, Es 54:16, Ac 4:27-28
Réciproques : Js 8:28, 1R 15:29, Ps 9:6, Jr 26:18, Mi 1:6, Ha 1:12
17:26 Nb 11:23, Nb 14:9, Ps 48:4-7, Ps 127:1, Jr 37:10, Jr 50:36-37, Jr 51:30, Jr 51:32, Ps 92:7, Ps 102:11, Es 40:6-8, Jc 1:10-11, 1P 1:24, Ps 129:6-8
Réciproques : Gn 41:23, Es 37:27
17:27 Ps 139:1-11, Jr 23:23-24, Dt 28:6, Dt 28:19, Ps 121:8, Es 37:28-29
Réciproques : 1S 29:6, 1R 19:2, Ps 139:2, Dn 3:19
17:28 Ps 2:1-5, Ps 7:6, Ps 10:13-14, Ps 46:6, Ps 93:3-4, Lc 6:11, Jn 15:18, Jn 15:23, Jn 15:24, Ac 7:51, Ps 65:7, Ps 74:4, Ps 74:23, Ps 83:2, Jb 41:2, Ps 32:9, Ez 29:4, Ez 38:4, Am 4:2, 2R 19:33, 2R 19:36, 2R 19:37
Réciproques : 1R 19:2, 2Ch 32:17, Jb 41:13, Es 10:18, Es 30:28, Es 37:29, Ez 35:13, Dn 3:19, 2Co 10:5, Jc 3:3
17:29 2R 19:21, 2R 19:31-34, 2R 20:8-9, Ex 3:12, 1S 2:34, Es 7:11-14, Lc 2:12, Lv 25:4-5, Lv 25:20-22, Es 37:30
Réciproques : Lv 25:22, Lv 26:10
17:30 2R 19:4, 2Ch 32:22-23, Es 1:9, Es 10:20-22, Ps 80:9, Es 27:6, Es 37:31-32
Réciproques : 2R 21:14, Esd 9:8, Os 14:5
17:31 2R 19:4, Jr 44:14, Rm 9:27, Rm 11:5, Es 9:7, Es 59:17, Es 63:15, Ez 5:13, Ez 20:9, Za 1:14, Jn 2:17
Réciproques : 2R 19:29, 2R 21:14, Esd 9:8, Es 37:31, Es 37:32, 1Th 5:24
17:32 Es 8:7-10, Es 10:24-25, Es 10:28-32, Es 37:33-35, 2S 20:15, Ez 21:22, Lc 19:43-44
Réciproques : 2R 18:30, Es 29:3, Es 33:19, Mi 5:6
17:33 2R 19:28, 2R 19:36
17:34 2R 20:6, Ps 46:5-6, Ps 48:2-8, Es 31:5, Es 38:6, Dt 32:27, Es 43:25, Es 48:9, Es 48:11, Ez 36:22, Ep 1:6, Ep 1:14, 1R 11:12-13, 1R 15:4, Es 9:7, Jr 23:5-6, Jr 33:21, Jr 33:26
Réciproques : 2S 7:16, 2R 8:19, Ps 9:16, Ps 17:7, Ps 132:10, Pr 10:7, Es 31:8
17:35 Ex 12:29, Dn 5:30, 1Th 5:2-3, Ex 12:29-30, 2S 24:16, 1Ch 21:12, 1Ch 21:16, 2Ch 32:21-22, Ps 35:5-6, Ac 12:23, Es 10:16-19, Es 10:33, Es 30:30-33, Es 37:36, Os 1:7, Ex 12:30, Ps 76:5-7, Ps 76:10
Réciproques : 1S 25:38, 2R 19:7, 1Ch 21:14, Jb 27:20, Jb 36:20, Ps 9:16, Ps 34:7, Ps 48:5, Ps 91:6, Ps 103:20, Es 10:25, Es 10:26, Es 17:14, Na 1:12
17:36 2R 19:7, 2R 19:28, 2R 19:33, Gn 10:11-12, Jon 1:2, Jon 3:2-10, Na 1:1, Na 2:8, Mt 12:41
Réciproques : 1R 20:20, 2R 17:3, 2Ch 32:21, Es 37:38
17:37 2R 19:10, 2R 18:5, 2R 18:30, Dt 32:31, 2Ch 32:14, 2Ch 32:19, Es 37:37-38, 2R 19:7, 2Ch 32:21, Gn 8:4, Jr 51:27, Esd 4:2
Réciproques : 2S 16:11, 2R 17:3, 2R 19:28, Ps 80:13, Es 7:17, Na 1:12, Na 1:14, 1Tm 1:9
17:1 2Ch 32:24-26, Es 38:1-20, Jn 11:1-5, Ph 2:27, Ph 2:30, 2R 19:2, 2R 19:20, 2S 17:23, Es 38:1, Jr 18:7-10, Jon 3:4-10
Réciproques : Dt 18:22, 2R 13:14, 1Ch 17:3
17:2 1R 8:30, Ps 50:15, Es 38:2-3, Mt 6:6
Réciproques : Jb 33:26, Jc 5:16
17:3 Gn 8:1, Ne 5:19, Ne 13:14, Ne 13:22, Ne 13:31, Ps 25:7, Ps 89:47, Ps 89:50, Ps 119:49, Es 63:11, 2R 18:3-6, Gn 5:22, Gn 5:24, Gn 17:1, 1R 2:4, 1R 3:6, Jb 1:1, Jb 1:8, Lc 1:6, 2Ch 31:20-21, Ps 32:2, Ps 145:18, Jr 4:2, Jn 1:47, 2Co 1:12, 1Jn 3:21-22, 1R 8:61, 1R 11:4, 1R 15:14, 2Ch 16:9, 2S 12:21-22, Ps 6:6, Ps 102:9, Es 38:14, He 5:7
Réciproques : Gn 20:5, Gn 24:40, Gn 45:2, Js 24:14, 1S 1:10, 1R 8:23, 1R 15:3, 1Ch 12:38, 1Ch 28:9, Jb 4:6, Jb 23:10, Ps 26:1, Ps 26:3, Ps 51:6, Ps 119:1, Ps 119:159, Jr 12:3, Jn 21:15, Ac 20:37, 3Jn 1:4
17:4 2R 22:14, 1R 7:8
Réciproques : 2Ch 32:24, Ps 107:20, Jr 28:12
17:5 2S 7:3-5, 1Ch 17:2-4, Js 5:14-15, 1S 9:16, 1S 10:1, 2S 5:2, 2Ch 13:12, He 2:10, 2Ch 34:3, Es 38:5, Es 55:3, Mt 22:32, 2R 19:20, Ps 65:2, Ps 66:19-20, Lc 1:13, Ps 39:12, Ps 56:8, Ps 126:5, Ap 7:17, 2R 20:7, Ex 15:26, Dt 32:39, Jb 33:19-26, Ps 147:3, Jc 5:14-15, 2R 20:8, Ps 66:13-15, Ps 66:19, Ps 66:20, Ps 116:12-14, Ps 118:17-19, Es 38:22, Jn 5:14
Réciproques : Gn 22:4, Js 1:11, 1S 13:14, 1S 22:2, 1R 9:3, 2R 22:19, 2Ch 7:12, Ps 30:2, Ps 41:3, Ps 107:20, Os 6:2, Mc 9:24
17:6 Ps 116:15, Ac 27:24, 2R 19:34, 2Ch 32:22, Es 10:24
Réciproques : Ps 41:3, Es 37:35, Jon 3:4
17:7 2R 2:20-22, 2R 4:41, Es 38:21, Jb 2:7
Réciproques : Lv 13:18, 2R 20:5, He 11:34, Ap 13:14
17:8 2R 20:5, 2R 19:29, Jg 6:17, Jg 6:37-40, Es 7:11, Es 7:14, Es 38:22, Os 6:2
Réciproques : Gn 15:8, Gn 24:14, 1R 13:3, 2Ch 32:31, Es 38:7
17:9 Es 38:7-8, Mt 16:1-4, Mc 8:11-12, Lc 11:29-30
Réciproques : Jg 6:36, 2R 19:29, Es 37:30
17:10 2R 2:10, 2R 3:18, Es 49:6, Mc 9:28-29, Jn 14:12
Réciproques : Js 10:14
17:11 Ex 14:15, 1R 17:20-21, 1R 18:36-38, Ac 9:40, Js 10:12-14, 2Ch 32:24, 2Ch 32:31, Es 38:8
Réciproques : Js 10:14
17:12 Es 39:1-8, 2Ch 32:31, Gn 10:10, Gn 11:9, Es 13:1, Es 13:19, Es 14:4, 2S 8:10, 2S 10:2, Es 39:1
Réciproques : Gn 43:11, Es 14:32, Es 23:13
17:13 2Ch 32:27, Es 39:2, 1R 10:2, 1R 10:10, 1R 10:15, 1R 10:25, 2Ch 32:25-26, Pr 23:5, Ec 7:20
Réciproques : 2R 20:15, 2Ch 32:31, 2Ch 36:18, Ez 23:40
17:14 Es 39:3-8, 2R 5:25-26, 2S 12:7-15, 2Ch 16:7-10, 2Ch 25:7-9, 2Ch 25:15, 2Ch 25:16, Ps 141:5, Pr 25:12, Jr 26:18-19, Am 7:12-13, Mc 6:18-19, Dt 28:49, Js 9:6, Js 9:9, Es 13:5
Réciproques : Nb 22:9, 2Ch 28:9, Ez 23:23
17:15 2R 20:13, Js 7:19, Jb 31:33, Pr 28:13, 1Jn 1:8-10
Réciproques : Nb 22:9, 2Ch 28:9, Es 39:3
17:16 2R 7:1, 1R 22:19, Es 1:10, Am 7:16
Réciproques : 2Ch 32:26
17:17 2R 24:13, 2R 25:13-15, Lv 26:19, 2Ch 36:10, 2Ch 36:18, Jr 27:21-22, Jr 52:17-19
Réciproques : 1R 11:12, 2R 22:16, 2R 24:2, Jb 20:28, Ps 87:4, Es 39:6, Jr 20:5, Dn 1:3
17:18 2R 24:12, 2R 25:6, 2Ch 33:11, Dn 1:3-7
Réciproques : Ps 87:4, Jr 20:5, Jr 29:2, Jr 39:9, Mi 4:10
17:19 Lv 10:3, 1S 3:18, Jb 1:21, Ps 39:9, Lm 3:22, Lm 3:39, Est 9:30, Jr 33:6, Za 8:19, Lc 2:10, Lc 2:14
Réciproques : 1R 2:38, 1R 11:12, 2Ch 32:26, 2Ch 34:28, Ac 21:14
17:20 2Ch 32:4, 2Ch 32:30, 2Ch 32:32, Ne 3:16, Es 22:9-11, 2R 8:23, 2R 15:6, 2R 15:26, 2R 16:19, 1R 14:19, 1R 15:7, 1R 15:23
Réciproques : 2R 18:17, 2R 21:17, 2R 21:25, 2R 23:28, 2Ch 35:27, Ne 2:14, Es 7:3
17:21 2R 21:18, 1R 2:10, 1R 11:43, 1R 14:31, 2Ch 26:23, 2Ch 32:33, 2R 21:1
Réciproques : 2R 16:19, 2R 21:17, 2Ch 32:32, Mt 1:9, Mt 1:10

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.