Lueur.org - Un éclairage sur la foi
2 Rois 6:24-33
(Vulgate)
24 Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.
25 Factaque est fames magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
26 Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens : Salva me, domine mi rex.
27 Qui ait : Non te salvat Dominus : unde te possum salvare ? de area, vel de torculari ? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis ? Quæ respondit :
28 Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.
29 Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum.
30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
31 Et ait rex : Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.
32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum : et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes : Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum ? videte ergo : cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire : ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait : Ecce, tantum malum a Domino est : quid amplius expectabo a Domino ?

Références croisées

6:24 2R 17:5, 2R 18:9, 2R 25:1, Dt 28:52, 1R 20:1, 1R 22:31, Ec 9:14
Réciproques : 1R 16:17, 1R 20:42, 2R 6:8, 2R 8:7, Am 1:4
6:25 2R 6:28-29, 2R 7:4, 2R 25:3, 1R 18:2, Jr 14:13-15, Jr 14:18, Jr 32:24, Jr 52:6, Ez 4:13-16
Réciproques : Gn 12:10, Gn 41:55, 2S 21:1, 1R 8:37, 1R 16:17, 2R 7:1, 2R 18:27, 2Ch 6:28, Ps 59:15, Es 36:12, Lm 1:11, Ez 5:16, Am 4:6
6:26 2S 14:4, Es 10:3, Lc 18:3, Ac 21:28
Réciproques : Gn 47:18, 2R 4:2, 2R 8:3, 2R 8:5, Jb 21:4, Ps 107:12, Jr 19:9, Lm 4:3, Lm 4:10
6:27 Ps 60:11, Ps 62:8, Ps 118:8-9, Ps 124:1-3, Ps 127:1, Ps 146:3, Es 2:2, Jr 17:5
Réciproques : Gn 41:16, Nb 18:27, Dt 28:8, 1S 28:16, 2R 4:2, Jb 21:4, Ps 107:12, Ec 10:13
6:28 Gn 21:17, Jg 18:23, 1S 1:8, 2S 14:5, Ps 114:5, Es 22:1, Lv 26:29, Dt 28:53-57, Es 9:20-21, Es 49:15, Lm 4:10, Ez 5:10, Mt 24:18-21, Lc 23:29
Réciproques : 2R 6:25, Jb 39:16, Lm 2:20
6:29 1R 3:26, Es 49:15, Es 66:13
Réciproques : Lv 26:29, Dt 28:53, 2R 6:25, Jb 39:16, Lm 2:20, Lm 4:10, Ez 5:10
6:30 2R 5:7, 2R 19:1, 1R 21:27, Es 58:5-7
Réciproques : Ec 3:7, Es 15:3, Jr 48:37, Jl 2:13
6:31 Rt 1:17, 1S 3:17, 1S 14:44, 1S 25:22, 2S 3:9, 2S 3:35, 2S 19:13, 1R 2:23, 1R 18:17, 1R 19:2, 1R 22:8, Jr 37:15-16, Jr 38:4, Jn 11:50, Ac 23:12-13
Réciproques : Lv 5:4, 2R 3:2, 2R 5:20, Pr 16:14, Ec 10:13, Jr 32:3, Mt 14:9, Mc 6:23, Lc 6:23
6:32 Ez 8:1, Ez 14:1, Ez 20:1, Ez 33:31, 2R 6:12, 2R 5:26, Lc 13:32, 1R 18:4, 1R 18:13, 1R 18:14, 1R 21:10, 1R 14:6
Réciproques : Ex 7:1, 2R 3:2, 2R 5:9, 2R 7:18, 2R 8:4, Jr 32:3, Lm 3:39, Ac 5:9, He 11:34
6:33 Gn 4:13, Ex 16:6-8, 1S 28:6-8, 1S 31:4, Jb 1:11, Jb 1:21, Jb 2:5, Jb 2:9, Pr 19:3, Es 8:21, Jr 2:25, Ez 33:10, Mt 27:4-5, 2Co 2:7, 2Co 2:11, Ap 16:9-11, Ps 27:14, Ps 37:7, Ps 37:9, Ps 62:5, Es 8:17, Es 26:3, Es 50:10, Lm 3:25-26, Ha 2:3, Lc 18:1
Réciproques : Jg 14:4, 1S 28:7, 2R 3:10, 2R 7:1, 2R 7:13, Jb 15:22, Ps 107:12, Jr 18:12, Am 6:10

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.