Lueur.org - Un éclairage sur la foi
2 Samuel 1:1-10
(Vulgate)
1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies. 2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. 3 Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi. 4 Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt. 5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ? 6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei, 7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum : 8 dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum. 9 Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. 10 Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.

Références croisées

1:1 1S 30:17-26, 1S 27:6
Réciproques : Ex 17:14, 1Ch 12:1
1:2 1S 4:12, Gn 22:4, Est 4:16, Est 5:1, Os 6:2, Mt 12:40, Mt 16:21, 2S 4:10, Gn 37:29, Gn 37:34, Js 7:6, 1S 4:12, 1S 4:16, Jl 2:13, 2S 15:32, 2S 14:4, Gn 37:7-10, Gn 43:28, 1S 20:41, 1S 25:23, Ps 66:3, Ap 3:9
Réciproques : Gn 44:13, 1S 30:1, 2S 3:31, 2S 13:19, 2S 18:28, 1R 1:53, Ne 9:1, Jr 41:6, Ez 27:30
1:3 2R 5:25, Jb 1:15-19
Réciproques : Jb 1:17, Jr 48:19
1:4 1S 4:16, 1S 31:1-6, 1Ch 10:1-6
Réciproques : 1S 14:1, 1S 31:3, 1Ch 10:3, Jr 48:19
1:5 Pr 14:15, Pr 25:2
Réciproques : 1S 14:1
1:6 Rt 2:3, 1S 6:9, Lc 10:31, 2S 1:21, 1S 28:4, 1S 31:1, 1S 31:2-7
Réciproques : 2S 21:12, 1Ch 10:1
1:7 2S 9:6, Jg 9:54, 1S 22:12, Es 6:8, Es 65:1
1:8 Gn 14:7, Ex 17:8-16, Nb 24:20, Dt 25:17-19, 1S 15:3, 1S 27:8, 1S 30:1, 1S 30:13, 1S 30:17
Réciproques : Ex 17:14, 2S 1:13
1:9 Réciproques : 1S 31:4, 1Ch 10:4, Ap 9:6
1:10 Jg 1:7, Jg 9:54, 1S 22:18, 1S 31:4-5, Mt 7:2, 2S 12:30, Lm 5:16
Réciproques : 2S 1:16, 2R 11:12, 1Ch 10:4, 2Ch 23:11

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.