2 Samuel 24:1-9
(Vulgate)
1
Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam.
2 Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
3 Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi ?
4 Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
5 Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad :
6 et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
7 transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
8 et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
9 Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum.

Références croisées
24:1 2S 21:1-14, 1Ch 21:1, Jc 1:13-14, 2S 12:11, 2S 16:10, Gn 45:5, Gn 50:20, Ex 7:3, 1S 26:19, 1R 22:20-23, Ez 14:9, Ez 20:25, Ac 4:28, 2Th 2:11, 1Ch 27:23-24Réciproques : Gn 22:1, Ex 30:12, Lv 10:6, Nb 1:2, Nb 1:19, Nb 14:12, Nb 16:22, Js 7:1, Js 22:18, 1R 11:14, 1R 12:15, 2R 3:6, 1Ch 5:26, 1Ch 7:2, 1Ch 7:40, 1Ch 21:7, 1Ch 21:17, 2Ch 21:16, 2Ch 24:18, 2Ch 32:25, Jr 52:3
24:2 2S 2:13, 2S 8:16, 2S 20:23, 2S 23:37, 1Ch 21:2, 2S 3:10, 2S 17:11, Jg 20:1, Dt 8:13-14, 2Ch 32:25-26, 2Ch 32:31, Pr 29:23, Jr 17:5, 2Co 12:7
Réciproques : Ex 30:12, 2S 24:7, 2S 24:15, Ez 48:1
24:3 2S 10:12, 1Ch 21:3-4, Ps 115:14, Pr 14:28, Es 60:5
Réciproques : Dt 1:11, 2S 24:21, 1R 1:37, 1R 1:48, 2Ch 24:6, Jon 1:10
24:4 1Ch 21:4, Ec 8:4, Ex 1:17, Ac 5:29
24:5 Dt 2:36, Js 13:9, Js 13:16, 1S 30:28, Es 17:2, Nb 32:1, Nb 32:3, Nb 32:35, Es 16:8-9
Réciproques : Dt 3:16, Jr 48:19
24:6 Gn 31:21, Gn 31:47, Gn 31:48, Nb 32:1, Nb 32:39, Js 19:47, Jg 18:29, Gn 10:15, Js 11:8, Js 19:28, Jg 18:28
Réciproques : 1Ch 5:10
24:7 Js 19:29, 2S 24:2, Gn 21:31-33
Réciproques : Gn 13:1, Za 9:3
24:9 1Ch 21:5-6, 1Ch 27:23-24
Réciproques : Gn 49:8, Nb 1:3, Nb 1:26, Nb 1:27, Nb 1:46, Jg 20:2, 1S 11:8