Lueur.org - Un éclairage sur la foi
1 Rois 12:1-15
(Vulgate)
1 Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem.
2 At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.
3 Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
4 Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
5 Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
6 iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ?
7 Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
8 Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
9 dixitque ad eos : Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ?
10 Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes : Pater tuus aggravavit jugum nostrum : tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
11 Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
12 Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Revertimini ad me die tertia.
13 Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
14 et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
15 Et non acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat.

Références croisées

12:1 1R 11:43, 2Ch 10:1-19, Gn 12:6, Gn 33:18-19, Js 20:7, Js 24:1, Js 24:32, Jg 9:1, Ps 60:6, Ac 7:16
Réciproques : Js 17:7, Js 21:21, Jg 9:6, 1R 12:25, 2R 21:24, Pr 11:14, Jr 41:5, Mt 1:7, Mt 2:20
12:2 1R 11:26-31, 1R 11:40, 2Ch 10:2-3
Réciproques : Pr 26:21
12:3 Réciproques : Jg 9:1, 2Ch 10:3, Pr 26:21
12:4 1R 4:7, 1R 4:20, 1R 4:22, 1R 4:23, 1R 4:25, 1R 9:15, 1R 9:22, 1R 9:23, 1S 8:11-18, 2Ch 10:4-5, Mt 11:29-30, Mt 23:4, 1Jn 5:3
12:5 Réciproques : 1R 12:12, 2Ch 10:5, Lc 2:46
12:6 2S 16:20, 2S 17:5, Jb 12:12, Jb 32:7, Pr 27:10, Jr 42:2-5, Jr 43:2
Réciproques : Gn 41:46, 1S 8:3, 1R 12:23, 1Ch 6:32, Ps 119:100
12:7 2Ch 10:6-7, Pr 15:1, Mc 10:43-44, Ph 2:7-11, 1R 12:13, 2S 15:3-6, Ec 10:4, Za 1:13
Réciproques : Ex 21:6, 1Ch 13:2
12:8 2Ch 10:8, 2Ch 25:15-16, Pr 1:2-5, Pr 1:25, Pr 1:30, Pr 19:20, Pr 25:12, Ec 10:2-3
Réciproques : Gn 41:46, 1R 12:28, 1Ch 6:32, 1Ch 19:3, Pr 13:20, Os 6:10
12:9 1R 22:6-8, 2S 17:5-6, 2Ch 10:9, 2Ch 18:5-7
Réciproques : 1R 12:28
12:10 2S 17:7-13, 2Ch 10:10-11, Pr 10:14, Pr 18:6-7, Pr 28:25, Pr 29:23, Es 47:6
Réciproques : 1S 8:11, 1R 12:14, Pr 13:10, Pr 13:20, Pr 28:16, Ec 4:16
12:11 Ex 1:13-14, Ex 5:5-9, Ex 5:18, 1S 8:18, 2Ch 16:10, Es 58:6, Jr 27:11, Jr 28:13-14, 1R 12:14, Ez 2:6, Ap 9:3-10
Réciproques : 2Ch 10:10, Pr 13:10
12:12 1R 12:5, 2Ch 10:12-14
Réciproques : Lc 2:46
12:13 1R 20:6-11, Gn 42:7, Gn 42:30, Ex 5:2, Ex 10:28, Jg 12:1-6, 1S 20:10, 1S 20:30, 1S 20:31, 1S 25:10-11, 2S 19:43, Pr 10:11, Pr 10:32, Pr 15:1, Pr 18:23, Ec 10:12, Jc 3:17, Gn 16:6, Pr 13:20
Réciproques : 1R 12:7, Ec 10:6
12:14 2Ch 22:4-5, Est 1:16-21, Est 2:2-4, Pr 12:5, Es 19:11-13, Dn 6:7, 1R 12:10-11, Pr 13:10, Pr 16:18, Pr 17:14, Ec 7:8, Jc 3:14-18, Jc 4:1-2
Réciproques : 2S 23:5, Pr 26:4, Pr 28:16, Ec 2:19, Ec 10:6
12:15 2S 24:1, 1R 12:24, 1R 22:23, Dt 2:30, Jg 14:4, 2Ch 10:15, 2Ch 22:7, 2Ch 25:16, 2Ch 25:20, Ps 5:10, Am 3:6, Ac 2:23, Ac 4:28, 1R 11:11, 1R 11:29-38, 1S 15:29, 2S 17:14, 2R 9:36, 2R 10:10, Es 14:13-17, Es 46:10-11, Dn 4:35, Jn 19:23-24, Jn 19:28, Jn 19:29, Jn 19:32-37, Ac 3:17, Ac 13:27-29
Réciproques : Js 11:20, Jg 9:23, 1R 11:14, 1R 11:35, Jb 1:21, Os 13:11

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.