1 Rois 13:11-22
(Vulgate)
11
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quæ locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo.
12 Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda.
13 Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
14 et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respondit ille : Ego sum.
15 Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem.
16 Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto,
17 quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
18 Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
19 et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
20 Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
21 Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Hæc dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus,
22 et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.

Références croisées
13:11 1R 13:20-21, Nb 23:4-5, Nb 24:2, 1S 10:11, 2R 23:18, Ez 13:2, Ez 13:16, Mt 7:22, 2P 2:16, 1Tm 3:5Réciproques : 1R 12:22
13:13 1R 13:27, Nb 22:21, Jg 5:10, Jg 10:4, 2S 19:26
Réciproques : 2R 4:24
13:14 1R 19:4, Jn 4:6, Jn 4:34, 1Co 4:11-12, 2Co 11:27, Ph 4:12-13, 1R 13:1
Réciproques : Js 14:6
13:16 1R 13:8-9, Gn 3:1-3, Nb 22:13, Nb 22:19, Mt 4:10, Mt 16:23
Réciproques : 1R 18:4
13:17 1R 13:1, 1R 20:35, 1Th 4:15
Réciproques : 1R 13:21, Rm 3:7
13:18 Nb 22:35, Jg 6:11-12, Jg 13:3, Gn 3:4-5, Es 9:15, Jr 5:12, Jr 5:31, Jr 23:14, Jr 23:17, Jr 23:32, Jr 28:15-16, Ez 13:9-10, Ez 13:22, Mt 7:15, Mt 24:24, Rm 16:18, 2Co 11:3, 2Co 11:13-15, 2P 2:1, 1Jn 4:1, Ap 19:20
Réciproques : Gn 27:19, Ex 18:17, Lv 19:11, Dt 13:1, 1S 2:24, 1S 21:2, 1R 20:35, 2R 5:22, 2R 18:25, Pr 11:9, Es 36:10, Jr 28:11, Mi 2:11, Rm 3:7, Ep 4:25, 1Th 4:15, 1Tm 4:2
13:19 1R 13:9, Gn 3:6, Dt 13:1, Dt 13:3, Dt 13:5, Dt 18:20, Ac 4:19, 2P 2:18-19
Réciproques : 1R 13:22
13:20 1R 13:23, Gn 22:11, 1R 13:26, Nb 23:5, Nb 23:16, Nb 24:4, Nb 24:16-24, Mt 7:22, Jn 11:51, 1Co 13:2
Réciproques : 1R 13:11, 1R 14:6, Jr 1:2
13:21 1R 13:17, Gn 3:7, Est 6:13, Jr 2:19, Ga 1:8-9, Lv 10:3, Nb 20:12, Nb 20:24, 1S 4:18, 1S 13:13-14, 1S 15:19, 1S 15:22-24, 2S 6:7, 2S 12:9-11, 2S 24:13, Ap 3:19
Réciproques : Nb 20:11, Dt 4:22, Dt 32:51, 1R 13:9, 1R 13:11, 1R 20:36, 1Ch 21:10, 2Ch 22:9, Lm 1:18, Ez 2:8, 1Co 11:30
13:22 1R 13:19, 1R 13:9, 1R 13:30, 1R 14:13, 2Ch 21:19-20, Es 14:18-20, Jr 22:18-19
Réciproques : Gn 47:30, Dt 4:22, 2S 19:37, 1Ch 21:10, Ez 2:8, Ez 18:11, Am 8:14, 1Th 4:15