Lueur.org - Un éclairage sur la foi
1 Rois 2:12-25
(Vulgate)
   12 Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.
   13 Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quæ dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
   14 Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
   15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei.
   16 Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem meam. Quæ dixit ad eum : Loquere.
   17 Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
   18 Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi.
   19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus.
   20 Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
   21 Quæ ait : Detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor.
   22 Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ.
   23 Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
   24 Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
   25 Misitque rex Salomon per manum Banaiæ filii Jojadæ, qui interfecit eum, et mortuus est.

Références croisées

2:12 1R 1:46, 1Ch 29:23-25, 2Ch 1:1, Ps 132:12, 2S 7:12-13, 2S 7:29, Ps 72:8-20, Ps 89:36-37
Réciproques : 1R 1:13, 1R 1:35, 1R 2:46, 2Ch 6:10, Pr 1:1, Pr 29:4
2:13 1R 1:5-10, 1R 1:50-53, 1S 16:4-5, 2R 9:18-22, 1Ch 12:17-18, Lc 10:5-6
Réciproques : 2S 3:4
2:14 2S 14:12, Lc 7:40
2:15 1R 1:5, 1R 1:25, 2S 15:6, 2S 15:13, 2S 16:18, 2S 7:12, 2S 12:24, 1Ch 22:9-10, 1Ch 28:5-7, Pr 21:30, Jr 27:5-8, Dn 2:22
Réciproques : 1R 1:21, 1R 1:35, 2R 9:17, 1Ch 14:4
2:16 Ps 132:10, Pr 30:7
Réciproques : 2Ch 6:42, Mc 10:35
2:17 1R 1:2-4, 2S 3:7, 2S 12:8
Réciproques : Gn 23:8, Js 19:18, 2S 16:21, 1R 1:3
2:18 Pr 14:15
2:19 Ex 20:12, Lv 19:3, Lv 19:32, Ps 45:9, Ps 110:1, Mt 25:33
Réciproques : Gn 31:35, Gn 48:12, Ex 18:7, Pr 31:28, Mt 20:21
2:20 Mt 20:20-21, Jn 2:3-4, Mt 7:7-11, Mt 18:19, Mt 10:35-36, Mt 11:24, Lc 11:9-10, Jn 14:13-14, Jn 15:16
Réciproques : 1R 1:16, Est 5:3, Mc 10:35
2:21 2S 16:21-22
Réciproques : Js 19:18, 2S 3:7, 1R 1:52, Ec 8:3
2:22 Mt 20:22, Mc 10:38, Jc 4:3, 1R 1:5-7, 1R 1:11, 1R 1:24, 1R 1:25
Réciproques : 1S 18:8, 2S 3:7, 2S 12:8, 2S 16:21, 1R 1:7, 1R 1:21, Mc 2:26
2:23 1R 20:10, Rt 1:17, 1S 14:44, 2S 3:9, 2S 3:35, 2S 19:13, 2R 6:31, 2S 16:23, Ps 64:8, Ps 140:9, Pr 18:6-7, Ec 10:12, Lc 19:22
Réciproques : Nb 16:38, 2S 12:10, Pr 12:13, Pr 18:19, Pr 20:2, Ha 2:10
2:24 1R 1:29, 1R 3:6-7, 1R 10:9, 1Ch 29:23, 2Ch 1:8-9, Ex 1:21, 1S 25:28, 2S 7:11-13, 2S 7:27, 1Ch 17:10, 1Ch 17:17, 1Ch 17:23, Ps 127:1, 1Ch 22:10, 1R 1:52, Ec 8:11-13
Réciproques : 2S 23:5, 1R 2:45, 1R 18:10, 1Ch 3:2, 1Ch 29:24, Pr 17:11, He 12:7
2:25 1R 2:31, 1R 2:34, 1R 2:46, Jg 8:20-21, 1S 15:33, 2S 1:15, 2S 4:12
Réciproques : Jg 15:12, 2S 19:11, 2S 23:5, 1R 2:29, 1Ch 3:2, 1Ch 29:24, Pr 17:11, Ec 8:4, He 12:7

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.