2 Rois 20:12-21
(Vulgate)
12
In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam : audierat enim quod ægrotasset Ezechias.
13 Lætatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quæ habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
14 Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Quid dixerunt viri isti ? aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
15 At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt : nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
16 Dixit itaque Isaias Ezechiæ : Audi sermonem Domini :
17 Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ sunt in domo tua, et quæ condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem : non remanebit quidquam, ait Dominus.
18 Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
19 Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus es : sit pax et veritas in diebus meis.
20 Reliqua autem sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
21 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.

Références croisées
20:12 Es 39:1-8, 2Ch 32:31, Gn 10:10, Gn 11:9, Es 13:1, Es 13:19, Es 14:4, 2S 8:10, 2S 10:2, Es 39:1Réciproques : Gn 43:11, Es 14:32, Es 23:13
20:13 2Ch 32:27, Es 39:2, 1R 10:2, 1R 10:10, 1R 10:15, 1R 10:25, 2Ch 32:25-26, Pr 23:5, Ec 7:20
Réciproques : 2R 20:15, 2Ch 32:31, 2Ch 36:18, Ez 23:40
20:14 Es 39:3-8, 2R 5:25-26, 2S 12:7-15, 2Ch 16:7-10, 2Ch 25:7-9, 2Ch 25:15, 2Ch 25:16, Ps 141:5, Pr 25:12, Jr 26:18-19, Am 7:12-13, Mc 6:18-19, Dt 28:49, Js 9:6, Js 9:9, Es 13:5
Réciproques : Nb 22:9, 2Ch 28:9, Ez 23:23
20:15 2R 20:13, Js 7:19, Jb 31:33, Pr 28:13, 1Jn 1:8-10
Réciproques : Nb 22:9, 2Ch 28:9, Es 39:3
20:16 2R 7:1, 1R 22:19, Es 1:10, Am 7:16
Réciproques : 2Ch 32:26
20:17 2R 24:13, 2R 25:13-15, Lv 26:19, 2Ch 36:10, 2Ch 36:18, Jr 27:21-22, Jr 52:17-19
Réciproques : 1R 11:12, 2R 22:16, 2R 24:2, Jb 20:28, Ps 87:4, Es 39:6, Jr 20:5, Dn 1:3
20:18 2R 24:12, 2R 25:6, 2Ch 33:11, Dn 1:3-7
Réciproques : Ps 87:4, Jr 20:5, Jr 29:2, Jr 39:9, Mi 4:10
20:19 Lv 10:3, 1S 3:18, Jb 1:21, Ps 39:9, Lm 3:22, Lm 3:39, Est 9:30, Jr 33:6, Za 8:19, Lc 2:10, Lc 2:14
Réciproques : 1R 2:38, 1R 11:12, 2Ch 32:26, 2Ch 34:28, Ac 21:14
20:20 2Ch 32:4, 2Ch 32:30, 2Ch 32:32, Ne 3:16, Es 22:9-11, 2R 8:23, 2R 15:6, 2R 15:26, 2R 16:19, 1R 14:19, 1R 15:7, 1R 15:23
Réciproques : 2R 18:17, 2R 21:17, 2R 21:25, 2R 23:28, 2Ch 35:27, Ne 2:14, Es 7:3
20:21 2R 21:18, 1R 2:10, 1R 11:43, 1R 14:31, 2Ch 26:23, 2Ch 32:33, 2R 21:1
Réciproques : 2R 16:19, 2R 21:17, 2Ch 32:32, Mt 1:9, Mt 1:10