Comparer
Jérémie 1-2Jr 1-2 (Vulgate)
1 Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. 2 Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. 3 Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.4 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
5 [Priusquam te formarem in utero, novi te,
et antequam exires de vulva, sanctificavi te,
et prophetam in gentibus dedi te.]
6 Et dixi : [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui,
quia puer ego sum.]
7 Et dixit Dominus ad me : [Noli dicere : Puer sum :
quoniam ad omnia quæ mittam te ibis,
et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
8 Ne timeas a facie eorum,
quia tecum ego sum ut eruam te,
dicit Dominus.]
9 Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : [Ecce dedi verba mea in ore tuo :
10 ecce constitui te hodie
super gentes et super regna,
ut evellas, et destruas,
et disperdas, et dissipes,
et ædifices, et plantes.]
11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [Quid tu vides, Jeremia ?] Et dixi : [Virgam vigilantem ego video.]
12 Et dixit Dominus ad me : [Bene vidisti :
quia vigilabo ego super verbo meo,
ut faciam illud.]
13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : [Quid tu vides ?] Et dixi : [Ollam succensam ego video,
et faciem ejus a facie aquilonis.]
14 Et dixit Dominus ad me : [Ab aquilone pandetur malum
super omnes habitatores terræ :
15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis,
ait Dominus :
et venient, et ponent unusquisque solium suum
in introitu portarum Jerusalem,
et super omnes muros ejus in circuitu,
et super universas urbes Juda :
16 et loquar judicia mea cum eis
super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me,
et libaverunt diis alienis,
et adoraverunt opus manuum suarum.
17 Tu ergo, accinge lumbos tuos,
et surge, et loquere ad eos
omnia quæ ego præcipio tibi.
Ne formides a facie eorum,
nec enim timere te faciam vultum eorum.
18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam,
et in columnam ferream,
et in murum æreum,
super omnem terram,
regibus Juda, principibus ejus,
et sacerdotibus, et populo terræ.
19 Et bellabunt adversum te,
et non prævalebunt,
quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]
Jérémie 2
1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :2 [Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens :
Hæc dicit Dominus :
Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam,
et caritatem desponsationis tuæ,
quando secuta es me in deserto,
in terra quæ non seminatur.
3 Sanctus Israël Domino,
primitiæ frugum ejus :
omnes qui devorant eum delinquunt :
mala venient super eos,
dicit Dominus.
4 Audite verbum Domini, domus Jacob,
et omnes cognationes domus Israël.
5 Hæc dicit Dominus :
Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis,
quia elongaverunt a me,
et ambulaverunt post vanitatem,
et vani facti sunt ?
6 Et non dixerunt : Ubi est Dominus
qui ascendere nos fecit de terra Ægypti ;
qui traduxit nos per desertum,
per terram inhabitabilem et inviam,
per terram sitis, et imaginem mortis,
per terram in qua non ambulavit vir,
neque habitavit homo ?
7 Et induxi vos in terram Carmeli,
ut comederetis fructum ejus et optima illius :
et ingressi contaminastis terram meam,
et hæreditatem meam posuistis in abominationem.
8 Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ?
et tenentes legem nescierunt me,
et pastores prævaricati sunt in me,
et prophetæ prophetaverunt in Baal,
et idola secuti sunt.
9 Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus,
et cum filiis vestris disceptabo.
10 Transite ad insulas Cethim, et videte :
et in Cedar mittite, et considerate vehementer :
et videte si factum est hujuscemodi :
11 si mutavit gens deos suos,
et certe ipsi non sunt dii :
populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
12 Obstupescite, cæli, super hoc,
et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
13 Duo enim mala fecit populus meus :
me dereliquerunt fontem aquæ vivæ,
et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas,
quæ continere non valent aquas.
14 Numquid servus est Israël, aut vernaculus ?
quare ergo factus est in prædam ?
15 Super eum rugierunt leones,
et dederunt vocem suam :
posuerunt terram ejus in solitudinem.
Civitates ejus exustæ sunt,
et non est qui habitet in eis.
16 Filii quoque Mempheos et Taphnes
constupraverunt te usque ad verticem.
17 Numquid non istud factum est tibi,
quia dereliquisti Dominum Deum tuum
eo tempore quo ducebat te per viam ?
18 Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,
ut bibas aquam turbidam ?
et quid tibi cum via Assyriorum,
ut bibas aquam fluminis ?
19 Arguet te malitia tua,
et aversio tua increpabit te.
Scito et vide quia malum et amarum est
reliquisse te Dominum Deum tuum,
et non esse timorem mei apud te,
dicit Dominus Deus exercituum.
20 A sæculo confregisti jugum meum :
rupisti vincula mea,
et dixisti : Non serviam.
In omni enim colle sublimi,
et sub omni ligno frondoso,
tu prosternebaris meretrix.
21 Ego autem plantavi te vineam electam,
omne semen verum :
quomodo ergo conversa es mihi in pravum,
vinea aliena ?
22 Si laveris te nitro,
et multiplicaveris tibi herbam borith,
maculata es in iniquitate tua coram me,
dicit Dominus Deus.
23 Quomodo dicis : Non sum polluta ;
post Baalim non ambulavi ?
Vide vias tuas in convalle ;
scito quid feceris :
cursor levis explicans vias suas.
24 Onager assuetus in solitudine,
in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui :
nullus avertet eam :
omnes qui quærunt eam non deficient :
in menstruis ejus invenient eam.
25 Prohibe pedem tuum a nuditate,
et guttur tuum a siti.
Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam :
adamavi quippe alienos,
et post eos ambulabo.]
26 [Quomodo confunditur fur quando deprehenditur,
sic confusi sunt domus Israël,
ipsi et reges eorum,
principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
27 dicentes ligno : Pater meus es tu :
et lapidi : Tu me genuisti.
Verterunt ad me tergum et non faciem,
et in tempore afflictionis suæ dicent :
Surge, et libera nos.
28 Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ?
surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuæ :
secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.
29 Quid vultis mecum judicio contendere ?
omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
30 Frustra percussi filios vestros :
disciplinam non receperunt.
Devoravit gladius vester prophetas vestros :
quasi leo vastator
31 generatio vestra.
Videte verbum Domini :
numquid solitudo factus sum Israëli,
aut terra serotina ?
quare ergo dixit populus meus : Recessimus ;
non veniemus ultra ad te ?
32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui,
aut sponsa fasciæ pectoralis suæ ?
populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam
ad quærendam dilectionem,
quæ insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,
34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ?
non in fossis inveni eos,
sed in omnibus quæ supra memoravi.
35 Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum,
et propterea avertatur furor tuus a me.
Ecce ego judicio contendam tecum,
eo quod dixeris : Non peccavi.
36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas !
et ab Ægypto confunderis,
sicut confusa es ab Assur.
37 Nam et ab ista egredieris,
et manus tuæ erunt super caput tuum :
quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam,
et nihil habebis prosperum in ea.]
Jr 1-2 (Codex W. Leningrad)
1 דִּבְרֵ֥י יִרְמְיָ֖הוּ בֶּן־ חִלְקִיָּ֑הוּ מִן־ הַכֹּֽהֲנִים֙ אֲשֶׁ֣ר בַּעֲנָת֔וֹת בְּאֶ֖רֶץ בִּנְיָמִֽן׃ 2 אֲשֶׁ֨ר הָיָ֤ה דְבַר־ יְהוָה֙ אֵלָ֔יו בִּימֵ֛י יֹאשִׁיָּ֥הוּ בֶן־ אָמ֖וֹן מֶ֣לֶךְ יְהוּדָ֑ה בִּשְׁלֹשׁ־ עֶשְׂרֵ֥ה שָׁנָ֖ה לְמָלְכֽוֹ׃ 3 וַיְהִ֗י בִּימֵ֨י יְהוֹיָקִ֤ים בֶּן־ יֹאשִׁיָּ֙הוּ֙ מֶ֣לֶךְ יְהוּדָ֔ה עַד־ תֹּם֙ עַשְׁתֵּ֣י עֶשְׂרֵ֣ה שָׁנָ֔ה לְצִדְקִיָּ֥הוּ בֶן־ יֹאשִׁיָּ֖הוּ מֶ֣לֶךְ יְהוּדָ֑ה עַד־ גְּל֥וֹת יְרוּשָׁלִַ֖ם בַּחֹ֥דֶשׁ הַחֲמִישִֽׁי׃ 4 וַיְהִ֥י דְבַר־ יְהוָ֖ה אֵלַ֥י לֵאמֹֽר׃ 5 בְּטֶ֨רֶם בַבֶּ֙טֶן֙ יְדַעְתִּ֔יךָ וּבְטֶ֛רֶם תֵּצֵ֥א מֵרֶ֖חֶם הִקְדַּשְׁתִּ֑יךָ נָבִ֥יא לַגּוֹיִ֖ם נְתַתִּֽיךָ׃ 6 וָאֹמַ֗ר אֲהָהּ֙ אֲדֹנָ֣י יְהֹוִ֔ה הִנֵּ֥ה לֹא־ יָדַ֖עְתִּי דַּבֵּ֑ר כִּי־ נַ֖עַר אָנֹֽכִי׃7 וַיֹּ֤אמֶר יְהוָה֙ אֵלַ֔י אַל־ תֹּאמַ֖ר נַ֣עַר אָנֹ֑כִי כִּ֠י עַֽל־ כָּל־ אֲשֶׁ֤ר אֶֽשְׁלָחֲךָ֙ תֵּלֵ֔ךְ וְאֵ֛ת כָּל־ אֲשֶׁ֥ר אֲצַוְּךָ֖ תְּדַבֵּֽר׃ 8 אַל־ תִּירָ֖א מִפְּנֵיהֶ֑ם כִּֽי־ אִתְּךָ֥ אֲנִ֛י לְהַצִּלֶ֖ךָ נְאֻם־ יְהוָֽה׃ 9 וַיִּשְׁלַ֤ח יְהוָה֙ אֶת־ יָד֔וֹ וַיַּגַּ֖ע עַל־ פִּ֑י וַיֹּ֤אמֶר יְהוָה֙ אֵלַ֔י הִנֵּ֛ה נָתַ֥תִּי דְבָרַ֖י בְּפִֽיךָ׃ 10 רְאֵ֞ה הִפְקַדְתִּ֣יךָ ׀ הַיּ֣וֹם הַזֶּ֗ה עַל־ הַגּוֹיִם֙ וְעַל־ הַמַּמְלָכ֔וֹת לִנְת֥וֹשׁ וְלִנְת֖וֹץ וּלְהַאֲבִ֣יד וְלַהֲר֑וֹס לִבְנ֖וֹת וְלִנְטֽוֹעַ׃
11 וַיְהִ֤י דְבַר־ יְהוָה֙ אֵלַ֣י לֵאמֹ֔ר מָה־ אַתָּ֥ה רֹאֶ֖ה יִרְמְיָ֑הוּ וָאֹמַ֕ר מַקֵּ֥ל שָׁקֵ֖ד אֲנִ֥י רֹאֶֽה׃ 12 וַיֹּ֧אמֶר יְהוָ֛ה אֵלַ֖י הֵיטַ֣בְתָּ לִרְא֑וֹת כִּֽי־ שֹׁקֵ֥ד אֲנִ֛י עַל־ דְּבָרִ֖י לַעֲשֹׂתֽוֹ׃
13 וַיְהִ֨י דְבַר־ יְהוָ֤ה ׀ אֵלַי֙ שֵׁנִ֣ית לֵאמֹ֔ר מָ֥ה אַתָּ֖ה רֹאֶ֑ה וָאֹמַ֗ר סִ֤יר נָפ֙וּחַ֙ אֲנִ֣י רֹאֶ֔ה וּפָנָ֖יו מִפְּנֵ֥י צָפֽוֹנָה׃ 14 וַיֹּ֥אמֶר יְהוָ֖ה אֵלָ֑י מִצָּפוֹן֙ תִּפָּתַ֣ח הָרָעָ֔ה עַ֥ל כָּל־ יֹשְׁבֵ֖י הָאָֽרֶץ׃ 15 כִּ֣י ׀ הִנְנִ֣י קֹרֵ֗א לְכָֽל־ מִשְׁפְּח֛וֹת מַמְלְכ֥וֹת צָפ֖וֹנָה נְאֻם־ יְהוָ֑ה וּבָ֡אוּ וְֽנָתְנוּ֩ אִ֨ישׁ כִּסְא֜וֹ פֶּ֣תַח ׀ שַׁעֲרֵ֣י יְרוּשָׁלִַ֗ם וְעַ֤ל כָּל־ חוֹמֹתֶ֙יהָ֙ סָבִ֔יב וְעַ֖ל כָּל־ עָרֵ֥י יְהוּדָֽה׃ 16 וְדִבַּרְתִּ֤י מִשְׁפָּטַי֙ אוֹתָ֔ם עַ֖ל כָּל־ רָעָתָ֑ם אֲשֶׁ֣ר עֲזָב֗וּנִי וַֽיְקַטְּרוּ֙ לֵאלֹהִ֣ים אֲחֵרִ֔ים וַיִּֽשְׁתַּחֲו֖וּ לְמַעֲשֵׂ֥י יְדֵיהֶֽם׃ 17 וְאַתָּה֙ תֶּאְזֹ֣ר מָתְנֶ֔יךָ וְקַמְתָּ֙ וְדִבַּרְתָּ֣ אֲלֵיהֶ֔ם אֵ֛ת כָּל־ אֲשֶׁ֥ר אָנֹכִ֖י אֲצַוֶּ֑ךָּ אַל־ תֵּחַת֙ מִפְּנֵיהֶ֔ם פֶּֽן־ אֲחִתְּךָ֖ לִפְנֵיהֶֽם׃ 18 וַאֲנִ֞י הִנֵּ֧ה נְתַתִּ֣יךָ הַיּ֗וֹם לְעִ֨יר מִבְצָ֜ר וּלְעַמּ֥וּד בַּרְזֶ֛ל וּלְחֹמ֥וֹת נְחֹ֖שֶׁת עַל־ כָּל־ הָאָ֑רֶץ לְמַלְכֵ֤י יְהוּדָה֙ לְשָׂרֶ֔יהָ לְכֹהֲנֶ֖יהָ וּלְעַ֥ם הָאָֽרֶץ׃ 19 וְנִלְחֲמ֥וּ אֵלֶ֖יךָ וְלֹא־ י֣וּכְלוּ לָ֑ךְ כִּֽי־ אִתְּךָ֥ אֲנִ֛י נְאֻם־ יְהוָ֖ה לְהַצִּילֶֽךָ׃
Jérémie 2
1 וַיְהִ֥י דְבַר־ יְהוָ֖ה אֵלַ֥י לֵאמֹֽר׃ 2 הָלֹ֡ךְ וְקָֽרָאתָ֩ בְאָזְנֵ֨י יְרוּשָׁלִַ֜ם לֵאמֹ֗ר כֹּ֚ה אָמַ֣ר יְהוָ֔ה זָכַ֤רְתִּי לָךְ֙ חֶ֣סֶד נְעוּרַ֔יִךְ אַהֲבַ֖ת כְּלוּלֹתָ֑יִךְ לֶכְתֵּ֤ךְ אַחֲרַי֙ בַּמִּדְבָּ֔ר בְּאֶ֖רֶץ לֹ֥א זְרוּעָֽה׃ 3 קֹ֤דֶשׁ יִשְׂרָאֵל֙ לַיהוָ֔ה רֵאשִׁ֖ית תְּבוּאָתֹ֑ה כָּל־ אֹכְלָ֣יו יֶאְשָׁ֔מוּ רָעָ֛ה תָּבֹ֥א אֲלֵיהֶ֖ם נְאֻם־ יְהוָֽה׃4 שִׁמְע֥וּ דְבַר־ יְהוָ֖ה בֵּ֣ית יַעֲקֹ֑ב וְכָֽל־ מִשְׁפְּח֖וֹת בֵּ֥ית יִשְׂרָאֵֽל׃ 5 כֹּ֣ה ׀ אָמַ֣ר יְהוָ֗ה מַה־ מָּצְא֨וּ אֲבוֹתֵיכֶ֥ם בִּי֙ עָ֔וֶל כִּ֥י רָחֲק֖וּ מֵעָלָ֑י וַיֵּֽלְכ֛וּ אַחֲרֵ֥י הַהֶ֖בֶל וַיֶּהְבָּֽלוּ׃ 6 וְלֹ֣א אָמְר֔וּ אַיֵּ֣ה יְהוָ֔ה הַמַּעֲלֶ֥ה אֹתָ֖נוּ מֵאֶ֣רֶץ מִצְרָ֑יִם הַמּוֹלִ֨יךְ אֹתָ֜נוּ בַּמִּדְבָּ֗ר בְּאֶ֨רֶץ עֲרָבָ֤ה וְשׁוּחָה֙ בְּאֶ֙רֶץ֙ צִיָּ֣ה וְצַלְמָ֔וֶת בְּאֶ֗רֶץ לֹֽא־ עָ֤בַר בָּהּ֙ אִ֔ישׁ וְלֹֽא־ יָשַׁ֥ב אָדָ֖ם שָֽׁם׃ 7 וָאָבִ֤יא אֶתְכֶם֙ אֶל־ אֶ֣רֶץ הַכַּרְמֶ֔ל לֶאֱכֹ֥ל פִּרְיָ֖הּ וְטוּבָ֑הּ וַתָּבֹ֙אוּ֙ וַתְּטַמְּא֣וּ אֶת־ אַרְצִ֔י וְנַחֲלָתִ֥י שַׂמְתֶּ֖ם לְתוֹעֵבָֽה׃ 8 הַכֹּהֲנִ֗ים לֹ֤א אָֽמְרוּ֙ אַיֵּ֣ה יְהוָ֔ה וְתֹפְשֵׂ֤י הַתּוֹרָה֙ לֹ֣א יְדָע֔וּנִי וְהָרֹעִ֖ים פָּ֣שְׁעוּ בִ֑י וְהַנְּבִיאִים֙ נִבְּא֣וּ בַבַּ֔עַל וְאַחֲרֵ֥י לֹֽא־ יוֹעִ֖לוּ הָלָֽכוּ׃ 9 לָכֵ֗ן עֹ֛ד אָרִ֥יב אִתְּכֶ֖ם נְאֻם־ יְהוָ֑ה וְאֶת־ בְּנֵ֥י בְנֵיכֶ֖ם אָרִֽיב׃ 10 כִּ֣י עִבְר֞וּ אִיֵּ֤י כִתִּיִּים֙ וּרְא֔וּ וְקֵדָ֛ר שִׁלְח֥וּ וְהִֽתְבּוֹנְנ֖וּ מְאֹ֑ד וּרְא֕וּ הֵ֥ן הָיְתָ֖ה כָּזֹֽאת׃ 11 הַהֵימִ֥יר גּוֹי֙ אֱלֹהִ֔ים וְהֵ֖מָּה לֹ֣א אֱלֹהִ֑ים וְעַמִּ֛י הֵמִ֥יר כְּבוֹד֖וֹ בְּל֥וֹא יוֹעִֽיל׃ 12 שֹׁ֥מּוּ שָׁמַ֖יִם עַל־ זֹ֑את וְשַׂעֲר֛וּ חָרְב֥וּ מְאֹ֖ד נְאֻם־ יְהוָֽה׃ 13 כִּֽי־ שְׁתַּ֥יִם רָע֖וֹת עָשָׂ֣ה עַמִּ֑י אֹתִ֨י עָזְב֜וּ מְק֣וֹר ׀ מַ֣יִם חַיִּ֗ים לַחְצֹ֤ב לָהֶם֙ בֹּאר֔וֹת בֹּארֹת֙ נִשְׁבָּרִ֔ים אֲשֶׁ֥ר לֹא־ יָכִ֖לוּ הַמָּֽיִם׃ 14 הַעֶ֙בֶד֙ יִשְׂרָאֵ֔ל אִם־ יְלִ֥יד בַּ֖יִת ה֑וּא מַדּ֖וּעַ הָיָ֥ה לָבַֽז׃ 15 עָלָיו֙ יִשְׁאֲג֣וּ כְפִרִ֔ים נָתְנ֖וּ קוֹלָ֑ם וַיָּשִׁ֤יתוּ אַרְצוֹ֙ לְשַׁמָּ֔ה עָרָ֥יו מִבְּלִ֥י יֹשֵֽׁב׃ 16 גַּם־ בְּנֵי־ נֹ֖ף יִרְע֖וּךְ קָדְקֹֽד׃ 17 הֲלוֹא־ זֹ֖את תַּעֲשֶׂה־ לָּ֑ךְ עָזְבֵךְ֙ אֶת־ יְהוָ֣ה אֱלֹהַ֔יִךְ בְּעֵ֖ת מוֹלִיכֵ֥ךְ בַּדָּֽרֶךְ׃ 18 וְעַתָּ֗ה מַה־ לָּךְ֙ לְדֶ֣רֶךְ מִצְרַ֔יִם לִשְׁתּ֖וֹת מֵ֣י שִׁח֑וֹר וּמַה־ לָּךְ֙ לְדֶ֣רֶךְ אַשּׁ֔וּר לִשְׁתּ֖וֹת מֵ֥י נָהָֽר׃ 19 תְּיַסְּרֵ֣ךְ רָעָתֵ֗ךְ וּמְשֻֽׁבוֹתַ֙יִךְ֙ תּוֹכִחֻ֔ךְ וּדְעִ֤י וּרְאִי֙ כִּי־ רַ֣ע וָמָ֔ר עָזְבֵ֖ךְ אֶת־ יְהוָ֣ה אֱלֹהָ֑יִךְ וְלֹ֤א פַחְדָּתִי֙ אֵלַ֔יִךְ נְאֻם־ אֲדֹנָ֥י יְהוִ֖ה צְבָאֽוֹת׃ 20 כִּ֣י מֵעוֹלָ֞ם שָׁבַ֣רְתִּי עֻלֵּ֗ךְ נִתַּ֙קְתִּי֙ מוֹסְרֹתַ֔יִךְ וַתֹּאמְרִ֖י לֹ֣א כִּ֣י עַֽל־ כָּל־ גִּבְעָ֞ה גְּבֹהָ֗ה וְתַ֙חַת֙ כָּל־ עֵ֣ץ רַעֲנָ֔ן אַ֖תְּ צֹעָ֥ה זֹנָֽה׃ 21 וְאָֽנֹכִי֙ נְטַעְתִּ֣יךְ שֹׂרֵ֔ק כֻּלֹּ֖ה זֶ֣רַע אֱמֶ֑ת וְאֵיךְ֙ נֶהְפַּ֣כְתְּ לִ֔י סוּרֵ֖י הַגֶּ֥פֶן נָכְרִיָּֽה׃ 22 כִּ֤י אִם־ תְּכַבְּסִי֙ בַּנֶּ֔תֶר וְתַרְבִּי־ לָ֖ךְ בֹּרִ֑ית נִכְתָּ֤ם עֲוֺנֵךְ֙ לְפָנַ֔י נְאֻ֖ם אֲדֹנָ֥י יְהוִֽה׃ 23 אֵ֣יךְ תֹּאמְרִ֞י לֹ֣א נִטְמֵ֗אתִי אַחֲרֵ֤י הַבְּעָלִים֙ לֹ֣א הָלַ֔כְתִּי רְאִ֤י דַרְכֵּךְ֙ בַּגַּ֔יְא דְּעִ֖י מֶ֣ה עָשִׂ֑ית בִּכְרָ֥ה קַלָּ֖ה מְשָׂרֶ֥כֶת דְּרָכֶֽיהָ׃ 24 פֶּ֣רֶה ׀ לִמֻּ֣ד מִדְבָּ֗ר בְּאַוַּ֤ת שָׁאֲפָ֣ה ר֔וּחַ תַּאֲנָתָ֖הּ מִ֣י יְשִׁיבֶ֑נָּה כָּל־ מְבַקְשֶׁ֙יהָ֙ לֹ֣א יִיעָ֔פוּ בְּחָדְשָׁ֖הּ יִמְצָאֽוּנְהָ׃ 25 מִנְעִ֤י רַגְלֵךְ֙ מִיָּחֵ֔ף מִצִּמְאָ֑ה וַתֹּאמְרִ֣י נוֹאָ֔שׁ ל֕וֹא כִּֽי־ אָהַ֥בְתִּי זָרִ֖ים וְאַחֲרֵיהֶ֥ם אֵלֵֽךְ׃ 26 כְּבֹ֤שֶׁת גַּנָּב֙ כִּ֣י יִמָּצֵ֔א כֵּ֥ן הֹבִ֖ישׁוּ בֵּ֣ית יִשְׂרָאֵ֑ל הֵ֤מָּה מַלְכֵיהֶם֙ שָֽׂרֵיהֶ֔ם וְכֹהֲנֵיהֶ֖ם וּנְבִיאֵיהֶֽם׃ 27 אֹמְרִ֨ים לָעֵ֜ץ אָ֣בִי אַ֗תָּה וְלָאֶ֙בֶן֙ אַ֣תְּ כִּֽי־ פָנ֥וּ אֵלַ֛י עֹ֖רֶף וְלֹ֣א פָנִ֑ים וּבְעֵ֤ת רָֽעָתָם֙ יֹֽאמְר֔וּ ק֖וּמָה וְהוֹשִׁיעֵֽנוּ׃ 28 וְאַיֵּ֤ה אֱלֹהֶ֙יךָ֙ אֲשֶׁ֣ר עָשִׂ֣יתָ לָּ֔ךְ יָק֕וּמוּ אִם־ יוֹשִׁיע֖וּךָ בְּעֵ֣ת רָעָתֶ֑ךָ כִּ֚י מִסְפַּ֣ר עָרֶ֔יךָ הָי֥וּ אֱלֹהֶ֖יךָ יְהוּדָֽה׃ 29 לָ֥מָּה תָרִ֖יבוּ אֵלָ֑י כֻּלְּכֶ֛ם פְּשַׁעְתֶּ֥ם בִּ֖י נְאֻם־ יְהוָֽה׃ 30 לַשָּׁוְא֙ הִכֵּ֣יתִי אֶת־ בְּנֵיכֶ֔ם מוּסָ֖ר לֹ֣א לָקָ֑חוּ אָכְלָ֧ה חַרְבְּכֶ֛ם נְבִֽיאֵיכֶ֖ם כְּאַרְיֵ֥ה מַשְׁחִֽית׃ 31 הַדּ֗וֹר אַתֶּם֙ רְא֣וּ דְבַר־ יְהוָ֔ה הֲמִדְבָּ֤ר הָיִ֙יתִי֙ לְיִשְׂרָאֵ֔ל אִ֛ם אֶ֥רֶץ מַאְפֵּ֖לְיָ֑ה מַדּ֜וּעַ אָמְר֤וּ עַמִּי֙ רַ֔דְנוּ לֽוֹא־ נָב֥וֹא ע֖וֹד אֵלֶֽיךָ׃ 32 הֲתִשְׁכַּ֤ח בְּתוּלָה֙ עֶדְיָ֔הּ כַּלָּ֖ה קִשֻּׁרֶ֑יהָ וְעַמִּ֣י שְׁכֵח֔וּנִי יָמִ֖ים אֵ֥ין מִסְפָּֽר׃ 33 מַה־ תֵּיטִ֥בִי דַּרְכֵּ֖ךְ לְבַקֵּ֣שׁ אַהֲבָ֑ה לָכֵן֙ גַּ֣ם אֶת־ הָרָע֔וֹת אֶת־ דְּרָכָֽיִךְ׃ 34 גַּ֤ם בִּכְנָפַ֙יִךְ֙ נִמְצְא֔וּ דַּ֛ם נַפְשׁ֥וֹת אֶבְיוֹנִ֖ים נְקִיִּ֑ים לֹֽא־ בַמַּחְתֶּ֥רֶת מְצָאתִ֖ים כִּ֥י עַל־ כָּל־ אֵֽלֶּה׃ 35 וַתֹּֽאמְרִי֙ כִּ֣י נִקֵּ֔יתִי אַ֛ךְ שָׁ֥ב אַפּ֖וֹ מִמֶּ֑נִּי הִנְנִי֙ נִשְׁפָּ֣ט אוֹתָ֔ךְ עַל־ אָמְרֵ֖ךְ לֹ֥א חָטָֽאתִי׃ 36 מַה־ תֵּזְלִ֥י מְאֹ֖ד לְשַׁנּ֣וֹת אֶת־ דַּרְכֵּ֑ךְ גַּ֤ם מִמִּצְרַ֙יִם֙ תֵּב֔וֹשִׁי כַּאֲשֶׁר־ בֹּ֖שְׁתְּ מֵאַשּֽׁוּר׃ 37 גַּ֣ם מֵאֵ֥ת זֶה֙ תֵּֽצְאִ֔י וְיָדַ֖יִךְ עַל־ רֹאשֵׁ֑ךְ כִּֽי־ מָאַ֤ס יְהֹוָה֙ בְּמִבְטַחַ֔יִךְ וְלֹ֥א תַצְלִ֖יחִי לָהֶֽם׃
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées