Lueur.org - Un éclairage sur la foi
Josué 6:6-16
(Vulgate)
6 Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam fœderis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
7 Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini.
8 Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini,
9 omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
10 Præceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.
11 Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
12 Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
13 et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilæo usus est : præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
14 Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
15 Die autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
16 Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem.

Références croisées

6:6 Js 6:8, Js 6:13, Js 3:3, Js 3:6, Ex 25:14, Dt 20:2-4, Ac 9:1
Réciproques : Js 3:14, Js 6:12, Js 8:33, 2S 15:24, 1R 8:3, 1Ch 13:10, 1Ch 15:2, 2Ch 5:4, 2Ch 5:12
6:7 Js 6:3, Js 1:14, Js 4:13
6:8 Js 6:3-4, Nb 32:20
Réciproques : Lv 4:6, Js 6:6
6:9 Js 6:13, Nb 10:25, Es 52:11, Es 58:8
Réciproques : Js 6:2
6:10 Es 42:2, Mt 12:19, 2S 5:23-24, Es 28:16, Lc 24:49, Ac 1:7
Réciproques : Ex 32:17, Esd 3:11, Ez 21:22
6:11 Réciproques : Js 6:14
6:12 Js 3:1, Gn 22:3, Js 6:6-8, Dt 31:25, Jn 2:5-8, Jn 6:10-11, Jn 9:6-7, He 11:7-8
Réciproques : Dt 31:9, Js 8:10, Jg 7:1, Jg 20:19, 2Ch 29:20
6:13 1Ch 15:26, Mt 24:13, Ga 6:9
Réciproques : Nb 31:6, Js 6:6, Js 6:9, 2R 5:10, 2Ch 13:12
6:14 Js 6:3, Js 6:11, Js 6:15
Réciproques : Ex 29:30
6:15 Ps 119:147, Mt 28:1, 2P 1:19, Js 6:4
Réciproques : Ex 29:30, Js 6:14, 1R 20:29
6:16 Js 6:5, Jg 7:20-22, 2Ch 13:15, 2Ch 20:22-23
Réciproques : Ex 32:17, Dt 2:24, Jg 7:22, Jg 18:10, Esd 3:11

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.