Lueur.org - Un éclairage sur la foi
1 Samuel 15-17
(Vulgate)
   1 Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël : nunc ergo audi vocem Domini.
   2 Hæc dicit Dominus exercituum : Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli : quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto.
   3 Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus : non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
   4 Præcepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.
   5 Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.
   6 Dixitque Saul Cinæo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Ægypto. Et recessit Cinæus de medio Amalec.
   7 Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quæ est e regione Ægypti.
   8 Et apprehendit Agag regem Amalec vivum : omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
   9 Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quæ pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
   10 Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens :
   11 Pœnitet me quod constituerim Saul regem : quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
   12 Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis prædarum quæ attulerat ex Amalec.
   13 Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino : implevi verbum Domini.
   14 Dixitque Samuel : Et quæ est hæc vox gregum, quæ resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio ?
   15 Et ait Saul : De Amalec adduxerunt ea : pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.
   16 Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere.
   17 Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es ? unxitque te Dominus in regem super Israël,
   18 et misit te Dominus in viam, et ait : Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ?
   19 Quare ergo non audisti vocem Domini : sed versus ad prædam es, et fecisti malum in oculis Domini ?
   20 Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.
   21 Tulit autem de præda populus oves et boves, primitias eorum quæ cæsa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
   22 Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini ? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
   23 Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
   24 Dixitque Saul ad Samuelem : Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
   25 Sed nunc porta, quæso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
   26 Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël.
   27 Et conversus est Samuel ut abiret : ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quæ et scissa est.
   28 Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
   29 Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat pœnitentiam.
   30 At ille ait : Peccavi : sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.
   31 Reversus ergo Samuel secutus est Saulem : et adoravit Saul Dominum.
   32 Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
   33 Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.
   34 Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.
   35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ : verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.

1 Samuel 16

   1 Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.
   2 Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.
   3 Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
   4 Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?
   5 Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
   6 Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?
   7 Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
   8 Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
   9 Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
   10 Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
   11 Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
   12 Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.
   13 Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
   14 Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
   15 Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
   16 Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
   17 Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
   18 Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.
   19 Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
   20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
   21 Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
   22 Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.
   23 Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.

1 Samuel 17

   1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prælium, convenerunt in Socho Judæ : et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
   2 Porro Saul et filii Israël congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim.
   3 Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex altera parte : vallisque erat inter eos.
   4 Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi :
   5 et cassis ærea super caput ejus, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricæ ejus, quinque millia siclorum æris erat :
   6 et ocreas æreas habebat in cruribus, et clypeus æreus tegebat humeros ejus.
   7 Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium : ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat ferri : et armiger ejus antecedebat eum.
   8 Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis : Quare venistis parati ad prælium ? numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul ? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
   9 Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi : si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.
   10 Et aiebat Philisthæus : Ego exprobravi agminibus Israël hodie : date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
   11 Audiens autem Saul et omnes Israëlitæ sermones Philisthæi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
   12 David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros.
   13 Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prælium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
   14 David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,
   15 abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
   16 Procedebat vero Philisthæus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
   17 Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
   18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.
   19 Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.
   20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut præceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
   21 Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant præparati.
   22 Derelinquens ergo David vasa quæ attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
   23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthæus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo hæc eadem verba audivit David.
   24 Omnes autem Israëlitæ, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
   25 Et dixit unus quispiam de Israël : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.
   26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël ? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis ?
   27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Hæc dabuntur viro qui percusserit eum.
   28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres prælium, descendisti.
   29 Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ?
   30 Et declinavit paululum ab eo ad alium : dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
   31 Audita sunt autem verba quæ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
   32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo : ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthæum.
   33 Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisthæo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es : hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
   34 Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis :
   35 et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
   36 Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus : erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi : quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis ?
   37 Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthæi hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit.
   38 Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam æream super caput ejus, et vestivit eum lorica.
   39 Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cœpit tentare si armatus posset incedere : non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere, quia non usum habeo.
Et deposuit ea,
   40 et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus : et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit : et processit adversum Philisthæum.
   41 Ibat autem Philisthæus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum.
   42 Cumque inspexisset Philisthæus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu.
   43 Et dixit Philisthæus ad David : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisthæus David in diis suis :
   44 dixitque ad David : Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cæli et bestiis terræ.
   45 Dixit autem David ad Philisthæum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo : ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti
   46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te : et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,
   47 et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus : ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
   48 Cum ergo surrexisset Philisthæus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthæi.
   49 Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthæum in fronte : et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.
   50 Prævaluitque David adversum Philisthæum in funda et lapide, percussumque Philisthæum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
   51 cucurrit, et stetit super Philisthæum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua : et interfecit eum, præciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.
   52 Et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthæos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron : cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron.
   53 Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum.
   54 Assumens autem David caput Philisthæi, attulit illud in Jerusalem : arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.
   55 Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthæum, ait ad Abner principem militiæ : De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ? Dixitque Abner : Vivit anima tua, rex, si novi.
   56 Et ait rex : Interroga tu, cujus filius sit iste puer.
   57 Cumque regressus esset David, percusso Philisthæo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthæi habentem in manu.
   58 Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethlehemitæ ego sum.

Références croisées

15:1 1S 15:17-18, 1S 9:16, 1S 10:1, 1S 15:16, 1S 12:14, 1S 13:13, 2S 23:2-3, 1Ch 22:12-13, Ps 2:10-11
Réciproques : Gn 14:7, Dt 25:19, Js 11:15, 1S 9:15, 2R 9:3, Jn 10:35, Ac 13:21
15:2 Jr 31:34, Os 7:2, Am 8:7, Ex 17:8-16, Nb 24:20, Dt 25:17-19
Réciproques : Gn 36:12, Ex 17:14, Ex 20:5, Js 8:4, 1Ch 10:13, Ps 137:7, Ps 149:7, Jr 14:10
15:3 Lv 27:28-29, Nb 24:20, Dt 13:15-16, Dt 20:16-18, Js 6:17-21, Ex 20:5, Nb 31:17, Es 14:21-22, Gn 3:17-18, Rm 8:20-22
Réciproques : Gn 36:12, Ex 17:14, Nb 13:29, Nb 31:15, Dt 2:34, Js 6:21, Jg 21:10, 1S 14:48, 1S 15:8, 1S 15:9, 1S 15:11, 1S 15:20, 1S 22:19, 1S 27:9, 2S 1:8, 1R 8:44, 2R 3:19, 2Ch 6:34, Est 3:2, Est 3:13, Ps 106:34, Ps 149:7, Jr 44:7, Jr 44:21, Jr 47:7, Jr 48:10, Jr 50:21, Jr 51:22, Lm 2:21, Ez 9:6, Am 8:7, Ap 16:1
15:4 Js 15:24, 1S 11:8, 1S 13:15
Réciproques : Jg 20:17, 2R 3:6
15:5 1S 15:5
Réciproques : Js 8:4
15:6 1S 27:10, Nb 24:21-22, Jg 1:16, Jg 4:11, Jg 5:24, 1Ch 2:55, Gn 18:25, Gn 19:12-16, Nb 16:26-27, Nb 16:34, Pr 9:6, Ac 2:40, 2Co 6:17, Ap 18:14, Ex 18:9-10, Ex 18:19, Nb 10:29-32, 2Tm 1:16
Réciproques : Js 6:17
15:7 1S 14:48, Jb 21:30, Ec 8:13, Gn 2:11, Gn 25:18, 1S 27:8, Gn 16:7
Réciproques : Gn 10:29, Gn 20:1, Ex 15:22, Ex 17:14, Jg 12:15, 1S 27:9, 1S 30:1, 1Ch 1:23, 1Ch 4:43
15:8 1S 15:3, Nb 24:7, 1R 20:30, 1R 20:34-42, Est 3:1, 1S 27:8, 1S 30:1, Js 10:39, Js 11:12
Réciproques : Ex 17:14, Nb 24:20, Dt 2:34, Js 6:21, Js 8:23, Js 11:15, 1S 15:20, 2S 21:2, 1R 20:32, 1Ch 4:43
15:9 1S 15:3, 1S 15:15, 1S 15:19, Js 7:21, 2S 6:13
Réciproques : Ex 23:2, Nb 24:7, Dt 2:34, Js 11:15, Jg 1:27, 1S 15:11, 1S 15:13, 1S 15:24, 1S 22:19, 1S 28:18, 2S 21:2, 1R 20:42, Jr 48:10, Mt 26:9
15:11 1S 15:35, Gn 6:6, 2S 24:16, Ps 110:4, Jr 18:7-10, Am 7:3, Jon 3:10, Jon 4:2, Js 22:16, 1R 9:6, Ps 36:3, Ps 78:41, Ps 78:57, Ps 125:5, So 1:6, Mt 24:13, He 10:38, 1S 15:3, 1S 15:9, 1S 13:13, 1S 15:35, 1S 16:1, Ps 119:136, Jr 9:1, Jr 9:18, Jr 13:17, Lc 19:41-44, Rm 9:1-3, 1S 12:23, Ps 109:4, Mt 5:44, Lc 6:12
Réciproques : Nb 12:13, Js 11:15, 1S 8:6, 1S 15:13, Ne 1:6, Jb 34:27, Ps 18:21, Ps 101:3, Pr 29:10, Jr 11:10, Jr 18:10, Jr 34:16, Jr 50:21, Ez 18:24, Os 4:16, Mt 21:6, Ac 13:22, Rm 10:1, 2Co 12:8, He 10:39
15:12 1S 25:2, Js 15:55, 1R 18:42, 1S 7:12, Js 4:8-9, 2S 18:18
Réciproques : Nb 31:13, Js 19:26, 1R 18:19, Ps 49:11
15:13 1S 13:10, Gn 14:19, Jg 17:2, Rt 3:10, 1S 15:9, 1S 15:11, Gn 3:12, Pr 27:2, Pr 28:13, Pr 30:13, Pr 31:31, Lc 17:10, Lc 18:11
Réciproques : Nb 20:11, Nb 31:14, Jg 16:15, 1S 15:20, 2S 14:32, Ps 36:1, Pr 16:2, Pr 30:12, Jr 2:23, Jr 48:10, Mt 25:44, Lc 15:29, Lc 18:12
15:14 Ps 36:2, Ps 50:16-21, Jr 2:18-19, Jr 2:22, Jr 2:23, Jr 2:34-37, Ml 3:13-15, Lc 19:22, Rm 3:19, 1Co 4:5
Réciproques : Gn 21:29, Nb 20:11, Nb 31:14, Jg 16:15, Ps 36:1, Pr 16:2, Pr 28:4, Pr 30:12, Lc 15:29, Ac 21:13
15:15 1S 15:9, 1S 15:21, Gn 3:12-13, Ex 32:22-23, Jb 31:33, Pr 28:13, Mt 2:8, Lc 10:29
Réciproques : 1S 15:24, 2Ch 15:11
15:16 1S 9:27, 1S 12:7, 1R 22:16
Réciproques : 1S 12:16, 1S 15:1, 1R 14:6, 1R 14:7, Es 39:5, Jr 22:1, Jr 34:6, Am 7:16, Mi 6:1
15:17 1S 9:21, 1S 10:22, Jg 6:15, Os 13:1, Mt 18:4, 1S 15:1-3, 1S 10:1
Réciproques : 1S 2:8, 2S 7:18, 2S 12:7, 1R 16:2, 2R 9:3, Pr 25:6, Es 26:10, Lc 14:10, Lc 14:11, Ep 6:9
15:18 Gn 13:13, Gn 15:16, Nb 16:38, Jb 31:3, Pr 10:29, Pr 13:21
Réciproques : Ex 17:14, Ex 32:29, Lv 27:28, Lv 27:29, Js 6:21, 1S 15:1, 1R 8:44, 2R 10:30, 2Ch 6:34, Ps 36:2, Ps 149:7, 1P 4:18, Ap 16:1
15:19 Pr 15:27, Jr 7:11, Ha 2:9-12, 2Tm 4:10, 2Ch 33:2, 2Ch 33:6, 2Ch 36:12
Réciproques : Ex 20:17, Nb 20:11, Js 6:21, Js 11:15, 1S 14:32, 1S 15:9, 2S 12:8, 2S 12:9, 1R 13:21, 2R 3:2, Ps 89:8, He 13:17
15:20 1S 15:13, Jb 33:9, Jb 34:5, Jb 35:2, Jb 40:8, Mt 19:20, Lc 10:29, Lc 18:11, Rm 10:3, 1S 15:3, 1S 15:8
Réciproques : Gn 3:12, 2S 12:13, Mt 25:44, He 13:17
15:21 1S 15:15, Gn 3:13, Ex 32:22-23
Réciproques : 1S 13:9, 2Ch 15:11, Pr 21:27, Ec 5:1, Es 58:2, Es 61:8, Mt 25:44, Mt 26:9
15:22 Ps 50:8-9, Ps 51:16-17, Pr 21:3, Es 1:11-17, Jr 7:22-23, Os 6:6, Am 5:21-24, Mi 6:6-8, Mt 9:13, Mt 12:7, Mt 23:23, He 10:4-10, Ex 19:5, Ec 5:1, Jr 7:23, Jr 11:4, Jr 11:7, Jr 26:13, Os 6:6, Mt 5:24, Mc 12:33
Réciproques : Gn 2:16, Gn 22:12, Ex 39:32, Lv 8:36, Nb 1:54, Nb 23:1, Js 7:10, 1S 13:9, 1S 13:13, 1R 13:9, 1R 13:21, 1R 20:36, Ps 40:6, Ps 106:34, Jr 9:24, Os 6:5, Os 8:13, Os 13:11, Mi 6:7, Mi 6:8, Ml 2:12, Mt 5:23, Lc 11:42, 1Co 7:19, 1Tm 4:8, Tt 1:16
15:23 1S 12:14-15, Nb 14:9, Dt 9:7, Dt 9:24, Js 22:16-19, Jb 34:37, Ps 107:11, Jr 28:16, Jr 29:32, Ez 2:5-8, Ex 22:18, Lv 20:6, Lv 20:27, Dt 18:10-11, Es 8:19, Es 19:3, Ap 22:15, 2Co 6:16, Ga 5:20, Ap 21:8, 1S 2:30, 1S 13:14, 1S 16:1, 2R 17:15-20, 1Ch 28:9
Réciproques : Gn 3:17, Lv 19:26, Dt 17:20, Js 22:15, Js 22:22, Jg 2:19, 1S 15:26, 1S 28:18, 2S 7:15, 2S 12:9, 1R 20:36, 2R 17:20, 1Ch 10:13, 2Ch 6:5, 2Ch 33:6, Ps 75:7, Ps 106:34, Ps 119:119, Pr 19:3, Es 5:24, Jr 6:19, Jr 16:12, Lm 1:18, Ez 21:21, Dn 4:31, Os 13:11, Ml 2:12, Ac 13:22
15:24 1S 15:30, Ex 9:27, Ex 10:16, Nb 22:34, 2S 12:13, Mt 27:4, 1S 15:9, 1S 15:15, Ex 23:2, Jb 31:34, Pr 29:25, Es 51:12-13, Lc 23:20-25, Ga 1:10, Ap 21:8, 1S 2:29, Gn 3:12, Gn 3:17, Jr 38:5
Réciproques : Ex 32:22, Nb 12:11, Nb 20:11, Nb 21:7, Js 7:20, 1S 26:21, Pr 28:13, Jr 38:19, Ac 5:29, Tt 1:16, 1Jn 3:4
15:25 Ex 10:17
Réciproques : Nb 12:11, 2S 12:13
15:26 1S 15:31, Gn 42:38, Gn 43:11-14, Lc 24:28-29, 2Jn 1:11, 1S 15:23, 1S 2:30, 1S 13:14, 1S 16:1, Jr 6:19, Os 4:6
Réciproques : 1R 11:11, 1R 14:6, 2R 3:14, 2R 17:20, Ps 36:3, Es 5:24, Ac 13:22
15:27 Réciproques : Gn 39:12, 1S 28:14, 1S 28:17, 1R 11:30, Ez 4:1, Za 8:23, Ac 21:11
15:28 1S 28:17-18, 1R 11:30-31, 1S 2:7-8, Jr 27:5-6, Dn 4:17, Dn 4:32, Jn 19:11, Rm 13:1, 1S 13:14, 1S 16:12, Ac 13:22
Réciproques : 1S 2:10, 1S 13:13, 1S 18:8, 1S 25:28, 1S 25:30, 2S 3:8, 2S 3:9, 2S 3:18, 2S 6:21, 2S 7:15, 1R 2:32, 1Ch 10:14, 1Ch 11:3, 1Ch 17:13, Ne 5:13, Est 1:19, Jb 34:24, Ps 75:7, Ez 4:1, Za 8:23, Lc 19:26, Ac 7:46, Ac 21:11
15:29 Dt 33:27, Ps 29:11, Ps 68:35, Es 45:24, Jl 3:16, 2Co 12:9, Ph 4:13, Nb 14:28-29, Nb 23:19, Ps 95:11, Ez 24:14, 2Tm 2:13, Tt 1:2, He 6:18
Réciproques : Gn 6:6, Gn 32:12, Ex 6:8, 1R 12:15, 2R 10:10, 1Ch 29:11, Ps 89:33, Ps 132:11, Es 1:20, Jr 4:28, Ez 22:14, Os 13:14, Ml 3:6, Rm 3:3, Jc 1:17
15:30 Ha 2:4, Jn 5:44, Jn 12:43, Es 29:13, Lc 18:9-14, 2Tm 3:5
Réciproques : Ex 9:27, Ex 10:16, Nb 21:7, Nb 22:34, Js 7:20, 1S 15:24, 1S 26:21, 2S 11:6, 2S 12:13, Pr 28:13, Mt 6:2, Mt 27:4, 1P 2:17
15:31 Réciproques : 1S 15:26
15:32 Jr 48:44, 1Th 5:3, Ap 18:7
Réciproques : Lv 27:28, Nb 5:18, Nb 24:7, Js 10:22, Jg 8:11, Es 3:9, 1Tm 5:6
15:33 Gn 9:6, Ex 17:11, Nb 14:45, Jg 1:7, Mt 7:2, Jc 2:13, Ap 16:6, Ap 18:6, Nb 25:7-8, 1R 18:40, Es 34:6, Jr 48:10
Réciproques : Gn 19:36, Gn 31:46, Ex 21:24, Lv 27:28, Nb 24:7, Js 4:19, Js 10:26, Jg 3:21, Jg 8:20, Jg 9:24, 1S 10:8, 2S 21:9, 1R 2:25, Est 3:1, Jr 50:15, Dn 2:5, Jl 3:7
15:34 1S 11:4
Réciproques : 1S 10:26, 1S 13:2, 1S 19:18, 1R 15:17, Es 10:29, Os 5:8
15:35 1S 19:24, 1S 15:11, 1S 16:1, Ps 119:136, Ps 119:158, Jr 9:1-2, Rm 9:2-3, Ph 3:18, 1S 15:11, Gn 6:6
Réciproques : Gn 49:27, 2S 6:23, Jr 13:17, Jr 18:10, Rm 10:1, 2Co 12:21
15:1 1S 15:11, 1S 15:35, Jr 7:16, Jr 11:14, 1S 16:15, 1S 16:23, 1S 13:13-14, 1S 15:23, 1S 15:26, Jr 6:30, Jr 14:11-12, Jr 15:1, 1Jn 5:16, 1S 9:16, 1S 10:1, 2R 9:1, 2R 9:3, 2R 9:6, 1S 13:14, Gn 49:8-10, Rt 4:18-22, 1Ch 2:10-15, Ps 78:68-71, Ps 89:19-20, Es 11:1, Es 11:10, Es 55:4, Ac 13:21-22, Rm 15:12
Réciproques : Js 7:10, Jg 12:8, Rt 4:22, 1S 2:10, 1S 17:12, 1S 21:11, 1S 27:1, 2S 3:9, 2S 3:18, 2S 5:2, 2S 6:21, 2S 15:7, 1R 8:16, 2R 17:20, 1Ch 2:12, 1Ch 5:2, 1Ch 10:14, 1Ch 11:2, 1Ch 11:3, 1Ch 11:10, 1Ch 12:23, 1Ch 28:4, 2Ch 6:6, 2Ch 13:5, Ps 18:50, Ps 75:7, Pr 8:15, Os 13:11, Za 4:14, Mt 1:6, Mt 2:5, Lc 2:4, Jn 7:42, Ac 7:46, Rm 10:1, He 11:32
15:2 Ex 3:11, 1R 18:9-14, Mt 10:16, Lc 1:34, 1S 9:12, 1S 9:12, 1S 20:29, Jr 38:26-27
Réciproques : Gn 34:30, Lv 17:8, 1S 7:9, 1S 20:6, 2S 15:7, 2S 15:8, 2R 9:3, Mt 2:22, Ac 9:13
15:3 1S 9:12-13, 2S 15:11, Mt 22:1-4, Ex 4:15, Ac 9:6, 1S 16:12-13, 1S 9:16, Dt 17:14
Réciproques : 1R 1:34, 1Ch 12:23, Ez 39:17
15:4 1S 21:1, 2S 6:9, 1R 17:18, Os 6:5, Os 11:10, Lc 5:8, Lc 8:37, 1R 2:13, 2R 9:22, 1Ch 12:17-18
Réciproques : 1S 18:12, 2R 9:17, Mt 8:34, Mt 21:10, Mc 5:15, Lc 2:4, Lc 8:47, Jn 7:42, Ac 5:13, 1Th 5:19
15:5 Ex 19:10, Ex 19:14, Ex 19:15, Lv 20:7-8, Nb 11:8, Js 3:5, Js 7:13, 2Ch 30:17-20, Jb 1:5, Ps 26:2-6, Jl 2:16, 1Co 11:28
Réciproques : 1R 2:13, So 1:7, Jn 11:55, Ac 5:13
15:6 1S 17:13, 1S 17:22, 1Ch 2:13, 1Ch 27:18, Jg 8:18, 1R 12:26
Réciproques : Jg 14:11, 1S 9:17, 1Ch 5:1, 1Ch 28:4, 2Ch 11:18, Lm 4:20
15:7 1S 9:2, 1S 10:23-24, 2S 14:25, Ps 147:10-11, Pr 31:30, Jb 10:4, Es 55:8-9, Lc 16:15, 1P 2:4, 1P 3:4, Jn 7:24, 2Co 10:7, 2Co 10:10, 1R 8:39, 1Ch 28:9, 2Ch 16:9, Ps 7:9, Ps 139:2, Pr 15:11, Pr 16:2, Jr 11:20, Jr 17:10, Jr 20:12, Ac 1:24, He 4:13, Ap 2:23
Réciproques : Gn 48:17, Dt 1:17, Jg 7:4, 1S 16:12, 1S 17:28, 2S 7:3, 2S 7:20, 1Ch 17:2, 1Ch 17:18, 1Ch 29:17, 2Ch 1:11, 2Ch 25:2, Jb 9:32, Ps 45:13, Ps 51:6, Pr 21:2, Pr 24:12, Ec 12:1, Es 11:3, Za 7:6, Mt 23:28, Jn 2:24, Jn 4:24, Jn 8:15, Jn 8:16, Ac 15:8, Rm 2:29, 1Co 4:3
15:8 1S 17:13, 1Ch 2:13
15:9 1S 17:13, 2S 13:3, 1Ch 2:13
Réciproques : 2S 13:32, 2S 21:21, 1Ch 20:7
15:10 1Ch 2:13-15
Réciproques : 1S 17:12, 1Ch 2:15, 1Ch 5:2
15:11 1S 17:12-15, 1S 17:28, 2S 7:8, 1Ch 17:7, Ps 78:70-71
Réciproques : Gn 34:5, Gn 46:32, 1S 16:19, 1S 17:14, 1S 17:15, 1Ch 2:15, 1Ch 10:14, Mt 1:6, Mt 20:2, Jn 7:42, Ac 7:46
15:12 1S 17:42, Ct 5:10, Lm 4:7, Ac 7:20, He 11:23, 1S 16:7, 1S 9:17, Ps 2:2, Ps 2:6, Ps 89:19-20, Ac 4:27
Réciproques : Gn 37:4, Gn 39:6, Dt 17:15, 1S 13:14, 1S 15:28, 1S 16:3, 1S 16:18, 2S 3:18, 2S 5:2, 2S 6:21, 2S 7:8, 2S 23:1, 1R 1:34, 2R 8:15, 2R 9:3, 1Ch 5:2, 1Ch 11:3, 1Ch 11:10, 1Ch 12:23, 1Ch 17:7, 1Ch 28:4, 2Ch 13:5, Ps 78:70, Ec 12:1, Za 4:14, Mt 20:2
15:13 1S 10:1, 2R 9:6, 1S 16:18, 1S 10:6, 1S 10:9, 1S 10:10, Nb 11:17, Nb 27:18, Jg 3:10, Jg 11:29, Jg 13:25, Jg 14:6, Es 11:1-3, Jn 3:34, He 1:9
Réciproques : Gn 37:4, Dt 17:15, 1S 11:6, 1S 16:3, 1S 17:28, 1S 18:8, 1S 18:12, 1S 27:1, 1S 28:15, 1S 28:17, 1S 30:25, 2S 2:4, 2S 3:18, 2S 5:2, 2S 5:3, 2S 12:7, 2S 15:7, 2S 16:18, 2S 23:1, 1R 1:34, 1R 1:39, 2R 8:15, 2R 9:3, 2R 11:12, 1Ch 11:2, 1Ch 11:3, 1Ch 12:23, 1Ch 28:4, Ps 21:3, Ps 28:8, Ps 45:7, Ps 71:5, Ps 89:20, Ps 131:1, Ec 12:1, Ez 2:2, Za 4:14, Ac 13:22, He 11:32
15:14 1S 11:6, 1S 18:12, 1S 28:15, Jg 16:29, Ps 51:11, Os 9:12, 1S 18:10, 1S 19:9-10, Jg 9:23, 1R 22:22, Ac 19:15-16
Réciproques : Nb 27:18, Dt 28:28, Jg 6:34, Jg 16:20, 1S 16:23, 1S 17:31, 1S 26:19, 2S 7:15, Ps 36:3
15:15 Réciproques : 1S 16:1, 1S 18:10
15:16 1S 16:21-22, Gn 41:46, 1R 10:8, 1S 16:23, 1S 10:5, 2R 3:15
Réciproques : 1S 18:10, 2S 6:5
15:18 1S 17:32-36, 2S 17:8, 2S 17:10, 2S 14:20, 1S 16:12, 1S 3:19, 1S 10:7, 1S 18:12-14, Gn 39:2, Gn 39:23, Mt 1:23, Mt 28:20
Réciproques : Nb 27:18, 1S 16:13, 1S 17:12, 1S 17:31, 1S 17:58, 1S 18:14, 1Ch 9:20, Ps 89:19, Ps 131:1, Pr 12:8, Ag 2:4, Za 10:5, Lc 1:66, Jn 7:42
15:19 1S 16:11, 1S 17:15, 1S 17:33, 1S 17:34, Ex 3:1-10, 1R 19:19, Ps 78:70-72, Ps 113:8, Am 1:1, Am 7:14-15, Mt 4:18-22
Réciproques : 1S 17:58
15:20 1S 10:27, 1S 17:18, 1S 25:18, Gn 43:11, 2S 16:1-2, Pr 18:16
Réciproques : Gn 27:9
15:21 Gn 41:46, Dt 1:38, Dt 10:8, 1R 10:8, Pr 22:29, Ps 62:9, Ps 118:9, Ps 146:3
Réciproques : 1S 16:16, 1S 17:55, 1S 18:2, 1S 19:7, 1R 1:2
15:22 Réciproques : Gn 30:27, Gn 39:4, Dt 1:38, 1S 16:16, 1S 17:55, 1R 1:2, Ps 131:1, Dn 1:5
15:23 1S 16:14, 1S 16:16, 1S 18:10-11, Mt 12:43-45, Lc 11:24-26
Réciproques : 2R 3:15, 1Ch 13:8
15:1 1S 7:7, 1S 13:5, 1S 14:46, 1S 14:52, Jg 3:3, Js 15:35, 2Ch 11:7, 2Ch 28:18, Js 10:10-11, Js 15:35, Jr 34:7, 1Ch 11:13
Réciproques : Gn 49:27, 1S 28:1, 1Ch 4:18, 2Ch 13:3, Ez 25:15, He 11:32
15:2 1S 17:19, 1S 21:9
Réciproques : 1Ch 19:9
15:3 Réciproques : 2S 21:21
15:4 1S 17:23, 1S 21:9-10, 2S 21:19, 1Ch 20:5, 1S 27:4, Js 11:22, 2S 21:16-22, 1Ch 20:4-8, Dt 3:11, 1Ch 11:23, Am 2:9
Réciproques : Gn 6:4, Nb 13:33, 1S 5:8, 1S 9:2, 1S 10:23, Jb 39:21, Ps 33:16, Jr 9:23, Am 6:2
15:5 1S 17:38
Réciproques : 2S 21:16, Ep 6:17
15:6 1R 10:16, 2Ch 9:15
Réciproques : Js 8:18
15:7 2S 21:19, 1Ch 11:23, 1Ch 20:5
15:8 1S 17:26, 1S 8:17, 2S 11:11, 1Ch 21:3
Réciproques : 1S 4:2, Ps 87:4, Ps 119:96, Es 36:13
15:9 1S 11:1
Réciproques : 1Ch 11:5
15:10 1S 17:25-26, 1S 17:36, 1S 17:45, Nb 23:7-8, 2S 21:21, 2S 23:9, Ne 2:19, Jb 40:9-12, Ps 9:4-5, Pr 16:18, Jr 9:23, Dn 4:37
Réciproques : 1Ch 11:5, 1Ch 20:7, 2Ch 32:18, Es 33:8
15:11 Dt 31:8, Js 1:9, Ps 27:1, Pr 28:1, Es 51:12-13, Es 57:11
Réciproques : 1S 7:7, 1S 17:24
15:12 1S 17:58, 1S 16:1, 1S 16:18, Rt 4:22, Mt 1:6, Lc 3:31-32, Gn 35:19, Ps 132:6, Mi 5:2, Mt 2:1, Mt 2:6, 1S 16:10-11, 1Ch 2:13-16
Réciproques : Gn 48:7, 1S 1:1, 1S 17:31, 1R 11:26, 1Ch 2:15, 2Ch 11:6, Lc 2:4
15:13 1S 17:28, 1S 16:6-9, 1Ch 2:13, 2S 13:3, 2S 13:32, 2S 21:21
Réciproques : 1S 16:8, 1S 16:9, 1Ch 27:18, 2Ch 11:18
15:14 1S 16:11, Gn 25:23
15:15 1S 16:11, 1S 16:19-23
Réciproques : Gn 34:5, Gn 46:32, 1S 18:2, 1Ch 17:7, Ps 78:70, Ps 131:1
15:16 Mt 4:2, Lc 4:2
Réciproques : 1R 20:29
15:17 Mt 7:11, Lc 11:13, 1S 25:18, Rt 2:14, 2S 17:28
Réciproques : Gn 37:13, Gn 37:14, 2S 16:1
15:18 1S 16:20, 2S 17:29, Jb 10:10, Gn 37:14, Ac 15:36, 1Th 3:5-6
Réciproques : Dt 1:15, Dt 20:5, 2S 16:1, 2R 4:26, Est 2:11, Mi 5:2, 2Th 3:17
15:19 1S 17:19
Réciproques : 1S 17:2
15:20 1S 17:28, Ep 6:1-2, 1S 26:5, Lc 19:43
Réciproques : Ex 32:17, Js 6:5, Jr 50:14, Ez 21:22
15:21 Réciproques : Rt 1:2, 1S 4:2
15:22 Gn 37:14, Jg 18:15, Mt 10:12-13, Lc 10:5-6
Réciproques : Gn 29:6, Gn 43:27, 1S 16:6, 1S 25:5, 2S 11:7, 2R 9:17, Jr 15:5
15:23 1S 17:4-10
Réciproques : Am 6:2
15:24 1S 13:6-7, 1S 17:11, Lv 26:36, Nb 13:33, Dt 32:30, Es 7:2, Es 30:17
Réciproques : Ap 13:4
15:25 1S 18:17-27, Js 15:16, Ap 2:7, Ap 2:17, Ap 3:5, Ap 3:12, Ap 3:21, Esd 7:24, Mt 17:26
Réciproques : Nb 23:7, Jg 1:12, Jg 10:18, 1S 17:10, 1S 17:27, 1S 22:14, 2S 5:8, 2S 21:21, 1Ch 11:6, Est 6:3, Dn 2:48, Dn 5:7, Mt 17:25
15:26 1S 11:2, Js 7:8-9, 2R 19:4, Ne 5:9, Ps 44:13, Ps 74:18, Ps 79:12, Dn 9:16, Jl 2:19, 1S 17:36, 1S 14:6, 1S 17:10, Dt 5:26, Jr 10:10, 1Th 1:9, 1Jn 5:20
Réciproques : Gn 34:14, Nb 23:7, Js 3:10, Js 5:9, Jg 14:3, Jg 15:18, 1S 17:8, 1S 17:30, 1S 17:45, 1S 18:25, 1S 31:4, 2S 1:20, 2S 21:21, 2S 23:9, 1Ch 10:4, 1Ch 11:5, 1Ch 20:7, 2Ch 32:18, Ne 4:4, Est 6:3, Ps 108:11, Es 33:8, Es 37:4, Jr 23:36, Ez 28:10, Ez 31:18, Ez 32:19, Dn 6:26, Ac 14:15, 2Co 3:3, Ep 2:11, 1Tm 3:15, He 9:14, Ap 7:2
15:27 1S 17:25
Réciproques : 1S 17:30, Mt 5:22
15:28 1S 16:13, Gn 37:4, Gn 37:8, Gn 37:11, Pr 18:19, Pr 27:4, Ec 4:4, Mt 10:36, Mt 27:18, Mc 3:21, 1S 17:20, 1S 16:7, Ps 35:11, Jud 1:10
Réciproques : 1S 16:11, 1S 17:13, 1S 20:29, 1Ch 2:13, 2Ch 11:18, Jb 32:6, Ps 69:8, Ps 131:1, Pr 6:12, Pr 27:23, Mt 5:22, Mt 26:8, Lc 15:28, Jn 7:3, Jn 12:4
15:29 Pr 15:1, Ac 11:2-4, 1Co 2:15, 1P 3:9
Réciproques : Gn 31:26, 1S 26:18, 1S 29:8, 1Ch 27:18, Est 4:14, Ps 131:1, Mt 26:8, Jn 12:4
15:30 1S 17:26-27
15:31 Pr 22:29, 1S 17:12, 1S 17:31, 1S 17:41, 1S 17:54, 1S 18:1, 1S 18:9, 1S 18:10, 1S 18:17, 1S 18:18, 1S 17:33, 1S 17:42, 1S 16:18, 1S 17:36, 1S 17:38, 1S 17:39, 1S 16:18, 1S 16:14, Js 18:9
Réciproques : 1S 17:58
15:32 Nb 13:30, Nb 14:9, Dt 20:1-3, Es 35:4, He 12:12, 1S 14:6, 1S 16:18, Js 14:12, Ps 3:6, Ps 27:1-3
Réciproques : 2S 10:12, 1Ch 19:13, Es 7:4
15:33 Nb 13:31, Dt 9:2, Ps 11:1, Ap 13:4, 1S 17:42, 1S 17:56
Réciproques : 1S 16:19, 1S 17:31, Ps 71:5, Dn 2:26, He 11:33
15:34 Réciproques : Gn 31:39, Jg 14:6, 1S 16:19, 2S 17:8, 2S 23:20, 1Ch 11:22, Ps 143:5, Ez 34:12, Am 3:12, Za 9:7, Za 11:16, Lc 2:8, Jn 10:11, Rm 5:4, Ap 13:2
15:35 Jg 14:5-6, 2S 23:20, Ps 91:13, Dn 6:22, Am 3:12, Ac 28:4-6, 2Tm 4:17-18
Réciproques : Gn 31:39, Jg 15:14, 2Ch 14:11, Jb 29:17, Ez 34:12, Za 11:16, Lc 2:8, Jn 10:11
15:36 1S 17:26, Ez 32:19, Ez 32:27-32, Rm 2:28-29, 1S 17:10, Es 10:15, Es 36:8-10, Es 36:15, Es 36:18, Es 37:22-23, Es 37:28, Es 37:29, Za 2:8, Za 12:3, Ac 5:38-39, Ac 9:4-5, Ac 12:1-2, Ac 12:22, Ac 12:23
Réciproques : Gn 34:14, Nb 23:7, Dt 3:21, Js 5:9, Jg 14:3, Jg 15:18, 1S 14:6, 1S 17:31, 1S 17:45, 1S 18:25, 1S 31:4, 2S 1:20, 2S 21:21, 2S 23:9, 1Ch 10:4, 1Ch 11:5, 1Ch 20:7, 2Ch 14:11, 2Ch 32:19, Ps 71:17, Ps 108:11, Ps 140:7, Ec 12:1, Es 37:4, Jr 10:10, Jr 23:36, Ez 28:10, Ez 31:18, Dn 6:26, Ac 14:15, Ep 2:11, 1Th 1:9, 1Tm 3:15, Ap 7:2
15:37 1S 7:12, Ps 11:1, Ps 18:16-17, Ps 63:7, Ps 77:11, Ps 138:3, Ps 138:7, Ps 138:8, 2Co 1:9-10, 2Tm 4:17-18, 1S 20:13, 1S 24:19, 1S 26:25, 2S 10:12, 1Ch 22:11, 1Ch 22:16
Réciproques : Dt 3:21, Js 10:25, Ps 4:1, Ps 59:16, Ps 71:17, Ps 91:13, Ps 140:7, Ec 12:1, Dn 2:18, Dn 3:17, Dn 6:22, 2Th 3:16
15:38 1S 17:5
Réciproques : 1S 17:31
15:39 Os 1:7, Za 4:6, 2Co 10:4-5
Réciproques : 1S 17:31, 1S 17:50, Ep 5:10
15:40 Jg 3:31, Jg 7:16-20, Jg 15:15-16, Jg 20:16, 1Co 1:27-29, Mt 10:10
Réciproques : Es 36:8, Za 11:7, 1Co 1:25
15:41 Réciproques : Js 8:18, 1S 17:31
15:42 1R 20:18, 2R 18:23-24, Ne 4:2-4, Ps 123:3-4, 2Co 11:27-29, 1S 17:33, 1S 16:12
Réciproques : Gn 39:6, Nb 13:33, 1S 17:31, Jb 39:21, Jr 9:23
15:43 1S 24:14, 2S 3:8, 2S 9:8, 2S 16:9, 2R 8:13, Gn 27:29, Nb 22:6, Nb 22:11, Nb 22:12, Jg 9:27, Pr 26:2
Réciproques : Jg 4:21, 1S 14:12, 2S 16:5, Ne 4:2, Ps 12:3, Za 11:7
15:44 1R 20:10-11, Pr 18:12, Ec 9:11-12, Jr 9:23, Ez 28:2, Ez 28:9, Ez 28:10, Ez 39:17-20
Réciproques : Gn 19:9, Gn 40:19, Dt 28:26, 1S 14:12, 1S 17:46, 1R 20:18, 2R 18:23, Ne 4:2, Ps 12:3, Pr 30:17, Es 37:22, Jr 34:20, Ez 29:5, Ez 32:4, Ap 19:18
15:45 Ps 44:6, 2S 22:33-35, 2Ch 32:8, Ps 3:8, Ps 18:2, Ps 20:5-7, Ps 118:10-11, Ps 124:8, Ps 125:1, Pr 18:10, 2Co 3:5, 2Co 10:4, Ph 4:13, He 11:33-34, 1S 17:10, 1S 17:26, 1S 17:36, Es 37:23, Es 37:28
Réciproques : Lv 26:8, Nb 23:7, Dt 1:30, Dt 4:35, Js 8:18, 2S 21:16, 2S 23:9, 2R 19:4, 2R 19:19, 2Ch 14:11, Jb 12:19, Ps 9:5, Ps 17:7, Ps 33:16, Ps 71:5, Ps 118:12, Ps 140:7, Ps 143:5, Ps 144:10, Es 37:20, Jr 21:2, Ez 28:22, Ez 38:16, Za 9:15, Rm 8:31
15:46 Dt 7:2, Dt 7:23, Dt 9:2-3, Js 10:8, Ps 31:8, 1S 17:51, 1S 17:44, Dt 28:26, Es 56:9, Mt 24:28, Ap 19:17-18, Ex 9:16, Ex 15:14-15, Js 4:24, 1R 8:43, 1R 18:36-37, 2R 19:19, Ps 46:10, Es 52:10, Dn 2:47, Dn 3:29, Dn 6:26-27
Réciproques : Gn 40:19, Ex 7:17, Dt 1:30, Jg 1:4, Jg 14:6, 2S 23:9, 1R 8:60, 2R 1:3, 2R 5:15, 2Ch 6:33, 2Ch 14:11, Jb 12:14, Jb 12:19, Ps 9:16, Ps 59:13, Ps 100:3, Ps 109:27, Ps 144:10, Es 19:21, Es 33:13, Es 45:6, Es 64:2, Jr 34:20, Ez 39:17, Dn 3:17, Dn 3:27
15:47 Ps 33:16-17, Ps 44:6-7, Pr 21:30-31, Os 1:7, 1S 14:6, 2Ch 20:15-17, Ps 46:11, Es 9:7, Za 4:6, Rm 8:31, Rm 8:37
Réciproques : Ex 7:17, Jg 1:4, Jg 3:28, Jg 3:31, Jg 5:23, Jg 7:18, 1S 13:22, 1S 18:17, 1S 25:28, 1R 18:36, 2R 5:15, Ps 59:13, Ps 100:3, Ps 109:27, Es 45:6, Es 64:2, Dn 3:27
15:48 Ps 27:1, Pr 28:1
Réciproques : Mt 26:46
15:49 1R 22:34, 2R 9:24, 1Co 1:27-28
Réciproques : Jg 4:21, Jg 5:26, Jg 15:15, Jg 20:16, 1S 2:9, 1S 7:13, 1S 19:5, 2S 22:40, 1Ch 12:2, 2Ch 26:14, Ps 18:29, Ps 18:38, Ps 119:96
15:50 1S 21:9, 1S 23:21, Jg 3:31, Jg 15:15, 1S 17:39, 1S 13:22
Réciproques : Jg 4:21, Jg 20:16, 1S 2:9, 2S 17:8, 2S 19:9, 1R 20:14, Ec 9:11
15:51 1S 21:9, 2S 23:21, Est 7:10, Ps 7:15-16, He 2:14, 1S 17:46, He 11:34
Réciproques : 1S 31:9, 1Ch 11:23, Est 7:9, Jn 16:33
15:52 1S 14:21-22, Jg 7:23, 2S 23:10, Js 15:33-36, Js 15:45, Js 15:46
Réciproques : Ex 32:17, Js 6:5, Js 15:36, 1S 19:5, 1S 21:10, 1R 20:21, Jn 16:33, He 11:34
15:53 2R 7:7-16, Jr 4:20, Jr 30:16
Réciproques : 1S 19:5, 2R 7:16
15:54 1S 21:9, Ex 16:33, Js 4:7-8
Réciproques : 1S 17:31, 1S 17:57, 1S 31:9, 2S 4:7
15:55 1S 17:58, 1S 16:21-22
Réciproques : Gn 42:15, 1S 1:26, 1S 14:50, 1S 20:3, 1S 26:5, 2S 2:8, 2S 11:11, 2S 14:19, 2R 2:2, 1Ch 26:28, Dn 3:24
15:56 Réciproques : 1S 17:33
15:57 1S 17:54
15:58 1S 17:31, 1S 17:12, 1S 16:18-19
Réciproques : 1S 17:55, 1S 20:6, 2S 2:32, Es 11:1, Mt 1:6, Lc 2:4, Lc 3:32, Jn 7:42, Ep 6:17

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.