Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Exode 21

VULC 1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.

VULC 2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

VULC 3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

VULC 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

VULC 5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

VULC 6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

VULC 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

VULC 8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

VULC 9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

VULC 10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

VULC 11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

VULC 12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

VULC 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

VULC 14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

VULC 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

VULC 16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

VULC 17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.

VULC 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :

VULC 19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.

VULC 20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.

VULC 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

VULC 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.

VULC 23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,

VULC 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,

VULC 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

VULC 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.

VULC 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.

VULC 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.

VULC 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.

VULC 30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.

VULC 31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.

VULC 32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.

VULC 33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,

VULC 34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.

VULC 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

VULC 36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées