Comparer
Exode 23VULC 1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
VULC 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
VULC 3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.
VULC 4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
VULC 5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
VULC 6 Non declinabis in judicium pauperis.
VULC 7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
VULC 8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.
VULC 9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
VULC 10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
VULC 11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
VULC 12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
VULC 13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
VULC 14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
VULC 15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
VULC 16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
VULC 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
VULC 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.
VULC 19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.
VULC 20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
VULC 21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
VULC 22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
VULC 23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.
VULC 24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
VULC 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
VULC 26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.
VULC 27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :
VULC 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.
VULC 29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.
VULC 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
VULC 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
VULC 32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
VULC 33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées