Comparer
Exode 26VULC 1 Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
VULC 2 Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
VULC 3 Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
VULC 4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
VULC 5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
VULC 6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
VULC 7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
VULC 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : æqua erit mensura sagorum omnium.
VULC 9 E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
VULC 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
VULC 11 Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
VULC 12 Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
VULC 13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
VULC 14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
VULC 15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
VULC 16 quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
VULC 17 In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
VULC 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
VULC 19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
VULC 20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
VULC 21 quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
VULC 22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
VULC 23 et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
VULC 24 Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
VULC 25 Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
VULC 26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
VULC 27 et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
VULC 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
VULC 29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
VULC 30 Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
VULC 31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
VULC 32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
VULC 33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
VULC 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
VULC 35 mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
VULC 36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
VULC 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées