Comparer
Exode 36VULC 1 Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
VULC 2 Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
VULC 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
VULC 4 Unde artifices venire compulsi,
VULC 5 dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
VULC 6 Jussit ergo Moyses præconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
VULC 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
VULC 8 Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
VULC 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
VULC 10 Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
VULC 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
VULC 12 ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
VULC 13 Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
VULC 14 Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
VULC 15 unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensuræ erant omnia saga :
VULC 16 quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
VULC 17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
VULC 18 Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
VULC 19 Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
VULC 20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
VULC 21 Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
VULC 22 Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
VULC 23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
VULC 24 cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
VULC 25 Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
VULC 26 cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
VULC 27 Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
VULC 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
VULC 29 quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
VULC 30 ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
VULC 31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
VULC 32 et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
VULC 33 Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
VULC 34 Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
VULC 35 Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
VULC 36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
VULC 37 Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
VULC 38 et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.
Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées