Exode 10:21-29
(Vulgate)
21
Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum : et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant.
22 Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus.
23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
24 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
25 Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.
26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
28 Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.
29 Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.

Références croisées
10:21 Ex 9:22, Ps 35:6, Ps 78:49, Ps 105:28, Pr 4:19, Ec 2:14, Ec 6:4, Es 8:21-22, Mt 27:45, Mc 15:33, Lc 23:44, 2P 2:4, 2P 2:17, Jud 1:6, Jud 1:13, Ap 16:10-11Réciproques : Ex 7:19, Jb 9:7, Jb 36:32, Jb 38:15, Es 5:30, Es 45:7, Es 50:3, Jr 13:16, Ez 32:7, Am 5:8, Am 8:9, Ac 27:20, Ap 8:12, Ap 9:2
10:22 Ex 20:21, Dt 4:11, Dt 5:22, Ps 105:28, Jl 2:2, Jl 2:31, Am 4:13, Ap 16:10
Réciproques : Ex 9:32, Jb 3:4, Jb 9:7
10:23 Ex 8:22, Ex 9:4, Ex 9:26, Ex 14:20, Js 24:7, Es 42:16, Es 60:1-3, Es 65:13-14, Ml 3:18, Col 1:13, 1P 2:9
Réciproques : Ex 7:25, Ex 11:7, Jb 3:4, Am 4:7
10:24 Ex 10:8-9, Ex 8:28, Ex 9:28, Gn 34:23, Ex 10:10
Réciproques : Gn 46:5, Ex 3:18, Ex 8:8, Os 5:6
10:25 Ex 29:1-46, Ex 36:1, Ex 40:38, Lv 9:22, Lv 16:9
10:26 Ex 12:32, Es 23:18, Es 60:5-10, Os 5:6, Za 14:20, Ac 2:44-45, 2Co 8:5, Pr 3:9, He 11:8
Réciproques : Gn 46:5, Gn 50:8, Ex 8:27
10:27 Ex 10:1, Ex 10:20, Ex 4:21, Ex 14:4, Ex 14:8, Ap 9:20, Ap 16:10-11
Réciproques : Ex 7:13, Ex 7:14, Ex 11:10, Es 6:10, Am 4:10
10:28 Ex 10:11, 2Ch 16:10, 2Ch 25:16, Am 7:13
Réciproques : Ex 19:12, 2S 14:24, 1R 12:13, 1R 19:2, 2Ch 10:13, Ac 8:1, He 11:27
10:29 Ex 11:4-8, Ex 12:30-31, He 11:27
Réciproques : Ac 8:1