Lueur.org - Un éclairage sur la foi
Exode 35:1-19
(Vulgate)
   1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
   2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
   3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
   4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
   5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
   6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
   7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
   8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
   9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
   10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
   11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
   12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
   13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
   14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
   15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
   16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
   17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
   18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
   19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

Références croisées

35:1 Ex 25:1-40, Ex 31:1-11, Ex 34:32, Mt 7:21-27, Rm 2:13, Jc 1:22
Réciproques : Ex 39:32
35:2 Ex 20:9-10, Ex 23:12, Ex 31:13-16, Ex 34:21, Lv 23:3, Dt 5:12-15, Lc 13:14, Nb 15:32-36, Dt 5:12-14, Lc 13:14-15, Jn 5:16, He 2:2-3, He 10:28-29
Réciproques : Gn 2:3, Ex 12:16, Ex 16:5, Ex 31:14, Ex 36:2, Lv 16:31, Dt 5:13, Ne 13:15, Ez 20:12, Mt 12:2, Mc 2:24, Lc 6:2, Lc 23:56
35:3 Ex 12:16, Ex 16:23, Nb 15:32-36, Es 58:13
Réciproques : Gn 2:3, Ex 16:5, Ex 31:14, Lv 23:3, Dt 5:13, Mc 2:24, Lc 23:56
35:4 Ex 25:1-2
Réciproques : Ex 35:29, Nb 7:5
35:5 Ex 25:2-7, Jg 5:9, Ps 110:3, Mc 12:41-44, 2Co 8:11-12, 2Co 9:7
Réciproques : Ex 35:21, Ex 36:3, Lv 1:3, 2R 12:4, 1Ch 18:11, 1Ch 29:5, 2Ch 31:5, Esd 2:68, 2Co 8:3
35:6 Ex 26:1, Ex 26:31, Ex 26:36, Ex 28:5-6, Ex 28:15, Ex 28:33, Ex 26:7-14
Réciproques : Ex 35:23
35:7 Réciproques : Ex 26:14
35:8 Ex 27:20, Ex 25:1-40, Ex 30:23, Ex 30:28
Réciproques : Ex 35:28, Ex 39:38, Nb 7:14
35:9 Ex 25:5, Ex 28:9, Ex 28:17-21, Ex 39:6-14
Réciproques : Ex 35:27
35:10 Ex 31:1-6, Ex 36:1-4
Réciproques : Ex 31:6, Ex 36:2, Ex 36:8, Ex 39:42
35:11 Ex 26:1, Ex 26:2-37, Ex 31:7-9, Ex 36:8-34
Réciproques : Ex 26:6, Ex 26:36, Ex 39:33, Ex 40:2, Nb 3:36
35:12 Ex 25:10-22, Ex 37:1-9, Ex 26:7, Ex 26:31-33, Ex 36:35-36
Réciproques : Ex 40:3, Ex 40:21
35:13 Ex 25:23-30, Ex 37:10-16, Lv 24:5-6
Réciproques : Ex 25:30, Ex 27:6
35:14 Ex 25:31-39, Ex 37:17-24, Ps 148:3, Mt 5:14-15
Réciproques : Jg 9:9
35:15 Ex 30:1-10, Ex 30:22-38, Ex 37:25-28, Ps 141:2, Ex 26:36-37, Ex 36:37-38
35:16 Ex 27:1-8, Ex 38:1-7, Ex 30:18-21, Ex 38:8
Réciproques : Ex 27:4
35:17 Ex 27:9-19, Ex 38:9-20, 2S 7:2
Réciproques : Ez 40:14
35:18 Jg 4:21, Ex 27:19
Réciproques : Nb 3:26, Nb 3:36, Nb 4:26
35:19 Ex 31:10, Ex 39:1, Ex 39:41, Nb 4:5-15, Ex 28:1-43, Ex 39:1-31
Réciproques : Nb 4:6

Notes de la Bible Vulgate

Il n'y a pas de notes pour ce passage.