Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Exode 25

VULC 1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

VULC 2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

VULC 3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

VULC 4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

VULC 5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

VULC 6 oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

VULC 7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

VULC 8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

VULC 9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.
Sicque facietis illud :

VULC 10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

VULC 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

VULC 12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

VULC 13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

VULC 14 Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

VULC 15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

VULC 16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

VULC 17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.

VULC 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.

VULC 19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.

VULC 20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,

VULC 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.

VULC 22 Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

VULC 23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

VULC 24 Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

VULC 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

VULC 26 Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eos in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

VULC 27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

VULC 28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

VULC 29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

VULC 30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

VULC 31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

VULC 32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

VULC 33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

VULC 34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

VULC 35 Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

VULC 36 Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

VULC 37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

VULC 38 Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

VULC 39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

VULC 40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées