Lueur.org - Un éclairage sur la foi

Comparer

Exode 35

VULC 1 Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.

VULC 2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.

VULC 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.

VULC 4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :

VULC 5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,

VULC 6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

VULC 7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,

VULC 8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,

VULC 9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.

VULC 10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :

VULC 11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :

VULC 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :

VULC 13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :

VULC 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :

VULC 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :

VULC 16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :

VULC 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,

VULC 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :

VULC 19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

VULC 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,

VULC 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,

VULC 22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.

VULC 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,

VULC 24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.

VULC 25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

VULC 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.

VULC 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,

VULC 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.

VULC 29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.

VULC 30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

VULC 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,

VULC 32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,

VULC 33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,

VULC 34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :

VULC 35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.

La versification des traductions pouvant varier, l'alignement ne correspond parfois pas à la même phrase.

Afficher une version unique pour accéder aux notes et références croisées